{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1390.17-19","citation":"Ficino, Opera omnia 1390.17-19","ref":"1390.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.17.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Anima igitur & si secundum essentiae partes non spargitur, tamen per actionis partes diffunditur. Tempore enim & mobiliter agit. Proinde subdit puram animam post obitum ad pura & aeterna redire, impuram uero terrenisque infectam ad similia retrahi, atque terrena saepe uideri. Profectò affectio erga corpora in anima remanens, non per se propriè facit ut anima uideatur, cùm affectio non sit uisibilis: efficit tamen ut anima nonnihil uisibile secum trahat, id est, inuolucrum quoddam, uel aëreum, uel ex spiritibus uaporibusque corporis sui conflatum, ut uult Proclus, Certè hic Plato significat quod uult uel nuper ex circumfuso aëre congregatum. Proclus, scilicet inter corpus aethereum, quod & immateriale est, & simplex, & sempiternum, atque corpus terrenum, quod est materiale compositumque, & ad breue perdurans, esse corpus aëreum, materiale quidem, sed quodammodo simplex & longioris aeui, in quo animae diutius habitent etiam post discessum, quod hoc dissoluto, corpus iterum compositum induantur, uidelicet si purgatae non sint: si uerò purgatae, cum Quod animarum transitus narrat in bestias, Pythagorisolo aethereo coelum petant. cum est. Idque intellige uidelicet animas nostras non tàm uiuificare corpora bestiarum, quàm purgatorij gratia per brutam imaginationem suam quodammodo brutorum imaginationi misceri, quemadmodum impuros aiunt daemones insanorum imaginationi saepe permixtos. Sic utique excepto Plotino plerique exponunt Platonicorum. Quod quidem patet ex eo, quod non dicit animam fieri bestiam, sed induere, subire, transire. Concludit solos in Deum recipi, qui per ueram Philosophiam purgati decesserint. Audi praeter uinculum animae cum corpore nihil esse aliud quàm amorem, scilicet naturaliter prouidentem. Item quoties anima per instrumentum agit circa formas in subiecto iacentes, nihil syncerè cognoscere, sed solum quando per seipsum conuertitur ad formas in seipsis simpliciter existentes. Disce hic quoque animam ex eo quod rebus corporeis oblectatur & pascitur, euadere corporalem: atque hinc usqueadeò falli, ut sola corporea iudicet esse uera, quum omnino sit contra: fallaciam eiuimodi malorum omnium esse grauissimam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1390.14-16","label":"1390.14 to 1390.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.14"},"next":{"citation":"Opera omnia 1390.20-21","label":"1390.20 to 1390.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.20"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}