{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1390.20-21","citation":"Ficino, Opera omnia 1390.20-21","ref":"1390.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.20.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Accedit quod anima iam facta corporea, post obitum quoque ab incorporeis seorsum circa corporea labitur. Conclude animum suae puritati penitus restitutum, nullo modo suae immortalitati diffidere. Cygni fabula Pythagorica est, atque allegorica. Pythagorica quidem, ubi dicit cygni animam superuiuere. Allegoricè uerò intelligitur cygnum in numero solarium animalium contineri, & Socratem solarem esse, tum quia Phoebi oraculo approbatus est, tum quia men tibus hominum medebatur. Adde uaticinium esse quadruplex, diuinum, daemonicum, humanum, naturale. Idque ultimum in bestijs fieri quodam instinctu naturae. Intellige etiam cygnos innocentes sine Philosophia homines, qui quum mortem saepe minimè timeant, significant Philosophos absolutos timere eam nullo pacto debere. Animaduerte deinde difficillimum esse in hac uita substantiam animae intelligere, quoniam uidelicet sub corporea eam specie intuemur. Ideoque tutissimam rationem ad animam comprehendendam esse, tum moralem purgationem, tum metaphysicam abstractionem. Vbi uerò minus id sufficiat, opus esse diuino quodam uerbo, id est, reuelationibus diuinitus factis atque miraculis. Nos uerò hic diuini uerbi mysterium à Platone significatum considerare debemus. Tradit deinde duo in disputando praecepta. Primum, ne rationibus ullis absque longa examinatione credamus. Postquam uerò rationi cuidam sufficienti examine crediderimus, ne facile inde ob quaslibet obiectiones similitudinesque amoueamur. Secundum, ne aut propriam, aut alienam in disputando personam, sed rationem duntaxat ueritati consonam cogitemus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1390.17-19","label":"1390.17 to 1390.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.17"},"next":{"citation":"Opera omnia 1391.1-4","label":"1391.1 to 1391.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1391.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1391.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}