{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1391.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1391.5-7","ref":"1391.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1391.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1391.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1391.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Demum rationem disponit immortalitatis ex eo quod rationalis anima corpori praestat uitam, non ut accidentalis forma inhaerens corpori, sed ut substantialis in se ipsa permanens, ex se formaliter uiuens, quasi quaedam uitae corporalis idea, atque per se efficienter corpus uiuificans. Ideoque concludit animam non posse suscipere mortem, cum mors uitae opposita sit, anima uerò, & uitam propriam habeat, & maneat in seipsa, adeò ut neque per se propriè, neque per subiectum aliud mortem suscipere ualeat. Post haec ex eo quod anima sit immortalis, cohortatur omnes ad moralem speculatiuamque disciplinam, ut animus & per uoluntatem, & per intellectum purgatus atque perfectus, his quasi duabus alis incoelestem pattiam reuolet. Confirmat interim animam esse immortalem, quia neque uirtus tandem obesse, neque uitium prodesse debeat. Ob esset autem laboriosa uirtutis uia bonis, atque contrà prodesset uoluptuosa malis uita, nisi foret animus immortalis. Ac ne quis fortasse neget, posse post hanc uitam uel uitium ob esse, uel prodesse uirtutem, subiungit animam affectiones, & habitus tam uoluntatis quam intelligentiae comparatos, siue bonos, siue malos secum ferre, subito uel lęsuros, uel profuturos. Dęmonem namque ducem omnes ad diuinum iudicem uitae repentè perducere in locum communi iudicio deputatum, in aërem scilicet minos puros, & in aetherem puriores, ibique iudicatos ab alio rursus daemone per triuium ad sua, id est, similia singulos trahi. Pertrium, inquam, quia alij mittuntur in coelum alij in tartarum, alij uero in medias regiones. Ducit autem eos daemon, in bonis quidem intelligentiam mouens, in malis autem imaginationem affectumque perturbans. Quod autem dicit iniquos absque duce errare, absque benefico intellige duce.","prev":{"citation":"Opera omnia 1391.1-4","label":"1391.1 to 1391.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1391.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1391.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1194.1-3-4","label":"1194.1 to 1194.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}