{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1395.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1395.1-4","ref":"1395.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1395.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1395.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1395.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"patriae charitatem, idemque facit, quamuis aliter in Critone, & legibus, atque Republica Hic uerò duobus praecipuè id efficit modis. Primo quidem, dum laudat illos, qui pro salute patriae pericula mortemque intrepidè subeunt. Deinde dum ipse patriae suae antiquitatem uirtutesque laudibus miris extollit. Tu uerò statim ab initio nota. Philosophiam scilicet moralem uiro rempublicam gubernaturo esse summopere necessariam. Mox praeclarum esse in bello occumbere, scilicet pro salute pauiae, idque confirmari ex eo, quod hoc apud omnes gentes maximè omnium honoretur. Deinde occasione sumpta ex laudibus oratorijs, animaduerte quàm perniciosa sit adulatio. Communem siquidem oratoriam in Gorgia, adulationis speciem esse iudicat. In Phaedro autem adulatorem appellat bestiam humano generi pestilentem. Similemque affirmat impuro daemoni incautos animos sub noxiae uoluptatis esca continuè corporis sordibus inquinanti. Hic praeterea praestigiatoribus ueneficisque adulatorem tàm priuatum, quàm publicum iudicat esse persimilem: quippe qui tanquam fure, & homicida deterior, & iniquior, non pecunias, non ipsam corporis uitam duntaxat nobis auferat, imò uerò tanquam sacrilegus rem sacram, iudicium scilicet rationis sub boni specie surripiat atque subducat. Et uide quàm ualde decipiat. Non enim in rebus solum occultis, sed id quod mirum est, in manifestissimis artificiosissimè fallit. Cui enim non euidentissima sit auita paternaque origo? Item ipsa sui corporis magnitudo atque forma? Veruntamen in his quoque adulatores uenefici nos circumueniunt, tanto Circe crudeliores, quantò grauius inferunt detrimentum. Illa enim suis poculis exteriora hominis fertur in bestias transformasse: hi uerò lenocinijs suis interiora transformant. Proinde deridet Socrates oratores, quod gratiam popularem omnibus machinamentis aucupentur, laudentque alios supra modum quo ipsi laudentur, remque adeò leuem graui quodam studio & diuturna praemeditatione pertractent. Aggreditur praeterea quod statuerat ab initio, omnes uidelicet ad defendendam patriam cohortari, laudando uidelicet eos qui pro patria occubuerunt. Hinc enim erat mos uetus Atheniensium, publica concione illos laudare quotannis, atque insuper inferias celebrare. Verùm ne supra quàm par est oratoriae tribuat facultati, asserit se orationem eiusmodi ab alio, & quidem a muliere Aspasia, accepisse: praesertim cum Socratici ingenij non sit oratorum more concionari.","prev":{"citation":"Opera omnia 1395-2","label":"1395","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1395-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1395-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1395.5-6","label":"1395.5 to 1395.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1395.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1395.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}