{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1399.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1399.1-4","ref":"1399.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"In secundum dialogum, de lusto, epitome. ECVNDVS Dialogus à trina exorditur diuisione bonorum. Bonum profectò idem est atque expetendum. Expetimus autem aliquid suijpsius gratia tantùm, ut uoluptates, & gaudium. Aliquid alterius solùm gratia, qualia quaecunque laboriosa sunt. Aliquid & gratia sui, & aliorum, quae inde sequuntur, seu cognitionem, ac prosperam ualetudinem. Iustitiam uerò dicit, cùm aliorum ex ea sequentium, tum uel maximè suijpsius gratia expetendam. Sed antequam de iustitia perfectè quicquam definiatur, Glauco, quae praetermissa sunt à Thrasymacho, pro iniustitiae patrocinio copiosius, elegantiusque prosequitur. Adde & modestius. Ait enim, non quia ita sentiat, sed ut prouocet Socratem ad iustitiam acrius defendendam, iniustitiam se laudaturum. Similia quaedam habemus & in Gorgia. Post eum Adimantus, & primum pro iustitia uerba facit, praemia illi & humana tribuens, & diuina. Vbi notabis religiosa quaedam mysteria poëtarum: deinde nonnulla pro iniustitia adducit in medium, personam uidelicet & Socratis, & Thrasymachi referens: addens etiam se non iustitiam uituperare uelle, sed quodammodo Socratem irritare. Optat autem laudes audire iustitiae, quae non ab externis, sed ab intrinseca iustitiae natura ducantur, quales afferri ab alijs non consueuerint. Tu uerò animaduerte, non temerem Platonem multa hic rursus ad poëtas sacerdotesque pertinentia posuisse. Ostendit enim in his saepe à poëtis, sae pius à malis sacerdotibus, peccandi licentiam prouenire. Vbi gentium superstitiones irridet. Praeterea haud ab re in his libris omnium sibi charissimis charissimas sibi personas inseruisse, Glauconem, Adimantumque fratres eius, patremque Aristonem. Rursus Socratem nihil in omni eius uita propensius contemplatum, quàm seclusis externis affectibus, quid nam sit, quidue faciat uirtus ipsa, uitiumque in animo. Quod quidem & spontè, & prouocatus deinceps de iustitia & iniustitia demonstrabit. Sed ego hic iniuste nimium praetermisi mirum illud iustitiae praemium ex Musaei mente adductum, perpetuam in quit ebrietatem. Quod quidem Musaeus accepit ab Orpheo, idipsum per Dionysij sacra significante. Hoc illi prophetico simile: Inebriabor ab ubertate domus tuae. Ebrietas ergo sit duplex: altera quidem sub Luna, letheo inducta potu, per quam anima extra se po sita, & infra se posita obliuiscitur diuinorum, circa terrena delirans: altera uerò super Lu nam, nectarea proueniens potione, per quam animus extra se positus, supra se positus, morborum mortalium obliuiscitur: suscipiensque diuina, quasi primo illorum splendore caligat, siue potius saporem gustans, nouo quodam calore è priori habitu permutatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1198.5-2-8","label":"1198.5 to 1198.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1399.5-8","label":"1399.5 to 1399.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}