{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1399.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1399.5-8","ref":"1399.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Mox uerò perspicuè cernit, gustatque salubriter, imò uerò nutritur. Profecto idea diuina, per quam factus est animus, redeunti illabitur animo, seu gustui sapor. Ab eo primum suauiter, si quid alienum est, diluit: deinde penitus implet, magisque implendo delectat: tertiò redigit in seipsam, inaestimabili uoluptate perfundens. Vbi animus ex anima primùm factus est intellectus, ex intellectu denique deus. Neque ulterius, sicut prius sapit, neque quae prius, sed sapit aliter atque alia. Et quemadmodum apud nos imaginatio uehemens mouet formatque corpus, ita & ibi corpus subiectum animae, sensusque eius à potentissima cogitatione mentis mouetur protinus, & formatur, adeò ut ineffabili duscedine mentis mirabi liter & sensus dulcescat, & corpus. Sed iam ad iustitiam reuertamur. Hanc Socrates tanquam disputationis suae finem atque obiectum, per singula quaerens, quia difficile inueniretur in animo, prius quaerit in ciuitate, tanquam in ea manifestiorem futuram, ut per hanc demùm animi iustitiam manifestè definiat. Vt autem iustitiam in ciuitate considerare queat, con stituit ab initio ciuitatem, dicens primò quę sit eius origo, scilicet indigentia mutua. Dein de quae materia, scilicet res artesque necessariae. Postremò, quae forma, uidelicet regula uictus, legitimaque gubernatio. Et uideo quantum laudet uitam sobriam, quantum uituperet delicatam atque luxuriosam. Illa quidem sana atque sufficiens, haec autem insana & indigens plurimorum. Densque cùm ob hanc nascatur bellum, opus est in eiusmodi ciuitate militibus. Quapropter ob diligentem militaris artis institutionem descendens, quot necessatia sint militi strenuo, & custodi patriae, accuratè prosequitur. In omnibus uerò memento, neminem ad diuersa aptissimum nasci posse. Ideoque nullum diuersas artes exerce re debere: praesertim cùm ex alterius opere, opus impediatur alterius. Oportere & unumquemque artem suam statim à puero, & per omnem uitam continuè exercere. Praeterea militem patriae custodem talem & nasci, & educari debere, ut canum instar & erga notos BB b sit mitis, & aduersus ignotos ferox, semperque uigil & sagax. Proinde asserit Socrates, prin cipium cuius libet operis maximum quiddam esse, in tenera praesertim aetate facile utrinque formabili.","prev":{"citation":"Opera omnia 1399.1-4","label":"1399.1 to 1399.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1399.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1400.1-4","label":"1400.1 to 1400.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1400.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1400.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}