{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 14.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 14.1-4","ref":"14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Escu lus autem quidam Astrologus, quamuis parum religiosus, asserit tamen Astrologica com putatione certum esse, ea die qua Cristus cruci affixus est, Solem in primo Arietis gradu, Lunam in principio Librae fuisse, atque eclypsim secundùm naturam non potuisse fieri, tum quia plenilunium erat, oportet autem Solis eclypsim in nouilunio fieri, tum quia ab Oriente incoepit eclypsis illa, cum ab Occidente incipere soleat naturalis eclypsis. Alij Solem in Piscibus fuisse uolunt, in Virgine Lunam, idem tamen ab his de eclypsi concluditur atque ab Esculo. Idem ostendunt ludaei, qui lege sic iubente, pascha semper quartadecima Luna celebrauêre, & in pascha lesum immolauerunt. Eclypsis autem fuit, non enim licebat tunc in re tam manifesta mentiri, nam in eodem seculo, & apud eosdem praedicata, scriptaque sunt, in quo, & apud quos miracula eiusmodi euenisse narrantur. Solius autem Christi gratia miraculum illud factum est in coelo. Quid enim aut tunc, aut aliàs miraculosius, quàm Christus factum est, uel sub coelo, uel supra coelum? De quo praeco eius Paulus: Deus exaltauit illum, & donauit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine lesu omne genuflectatur, coelestium, terrestrium, & infernorum, & omnis lingua confiteatur, quia Dominus lesus Christus in gloria est Dei Patris. Atque id, quod admirationem exauget, hoc confessa tunc est hominum lingua, postquam informa serui exinaniuerat semetipsum humilis, & obediens factus usque ad mortem, mortem autem crucis. Si absque miraculis hominem in eiusmodi habitu, ac sorte constitutum mundus summum esse Deum confessus est, hoc unum miraculorum omnium uincit admirationem. Ego adduci non possum, nisi miracula multa uidisset, loannem Eangelistam scriptorem maximè omnium simplicem, atque sobrium, tam miraculosa uoce ausum fuisse clamare: Sunt & alia multa, quae fecit lesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt libros. Mitto quòd Euangelistę saepe aiunt, lesum millia infirmorum simul mirificè curauisse. Docet nos magnus Paulus, qualis illa fuerit Apostolo rum praedicatio, qua populi multi conuertebantur, nam Corinthijs inquit: Ego fratres cum uenissem ad uos, ueni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuncians uobis testimonium Christi.","prev":{"citation":"Opera omnia 13.5-8","label":"13.5 to 13.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/13.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/13.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 14.5-8","label":"14.5 to 14.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/14.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}