{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 14.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 14.1-2-4","ref":"14.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Si dominatur ma gis, duo concluduntur, tum quod proprius quàm ars adest materiae secundùm situm, tum quod magis, quàm ars secundum substantiam excellit materiam suam, magisque potest persesine illa existere. Mouet autem ad idem me talis ratio plurimùm, quod qualitates ones, quia forinae in alio sunt quoties generat, formas in alio generant. Non enim possuntliberiorem prolem quam ipsae sint gignere. Generat ergo formas in materiae gremio, materiam uerò ipsam, quae in alio minimè iacet, sola illa facit seruatque forma, quae non ia cet in alia. Materia enim neque ex se, cum imperfecta sit, & non agat ex se, neque ex qualitatibus, quas antecedit ipsa, sed ex forma quadam quae materiam antecedit. Talis est penitus incorporea. In talis formae uirtute operationeque fundantur qualitatum uirtutes operationesque, postquam in illius opere opera superfundantur illarum. Sed de hoc aliàs. Nunc autem meminisse oporter, materiam ipsam, ut Mercurius Trismegistus, Timae usque putant, esse informem, non nihil, nihilo proximam, quòd primò infiniteque sit parens. Vnde sequi Plotinus existimat, ut propinqua ipsius materiae dispositio, id est, dimensio, qualitasque, & uanissimum quiddam sit, & quantulumcunque est, totum sit passio quaedam. Dimensiones enim nihil esse aliud quàm materiae ipsius extensiones, qua litates uerò nihil aliud praeser eiusdem, affectiones uidelicet umbratiles labentes, tanquam umbras quasdam eminentium arborum in torrente. Demum concludit, neque materiam, cum sit primum patiens, neque dimensiones qualitatesue, cum sint primi patientis passiones primę, esse prima actionum principia posse. Ita Plotinus. Alij uerò qui dam aliter, quamuis ad eundem finem, ita distinguunt. Profectò aiunt materiam ipsam agere nihil posse, quantitatem quoque, si est extensio ipsa passiua materiae proficiscens à causa quadam materiam extendente, agere nihil, cum sit primi patientis perpetua passio. Sin autem est quasi forma quaedam per quam causa materiae motrix extendit materiam, agere forte nonnihil in materiam propriam, quia sit medium quo causa illa materiam uidetur extendere, sed in materiam alienam nihil penitus operari, quoniam semper distare cogit agens à patiente, quod impedit actionem.","prev":{"citation":"Opera omnia 13.4-7","label":"13.4 to 13.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/13.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/13.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 14.5-2-8","label":"14.5 to 14.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/14.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}