{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 14.5-2-8","citation":"Ficino, Opera omnia 14.5-2-8","ref":"14.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/14.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Qualitatem uerò in materiam tam alienam, quàm propriam secundum Peripateticos aliquid operari. Quod si à mate ria quae in neutram agit materiam, ad qualitatem, quae quodammodo mouet utranque, per mediam quantitatem, quae solum in alteram scilicet propriam quodammodo operatur nos ratio ducit, nunquid à quantitate, quę nullo modo mouet materiam alienam, absque medio ullo ad tem illam transibimus, quae omino moueat alienam? nequaquam. Qualitas autem est proxima quantitati. Itaque non est omnino sufficiens qualitas ad extrinsecam actionem. Si ergo claudicat ad agendum, à substantia superiore dirigitur, quę omnino sit potens. Meritò autem qualitas claudicat, quoniam eo ipso momento quo nascitur, spargitur per materiae latitudinem profunditatemque, & quasi Letheo flumine mergitur. Quo fit ut antequam ipsa agat quicquam à materia quasi inficiente quodam modo superetur Nunquam ergo uis eius uincit per se materiam. Idcircò nunquam per le mouebit, nisi à superiore causa roboretur. Roboratur profectò & ducitur à uita quadam, quae etiam ex luto non uiuente, quando ranae generantur muscae, uitam gignit ac sensum, ex una deformique materia fimi uarios speciolissimosque procreat flores, peruaria & speciosissima semina, quae cum saepe non inueniantur in fimo, necessariò in uita ipsa sunt. oparsas quoque materias cogit in ordinem. Ordo ratione procedit. Ratio consistit in uita, Vita in uirtute quadam indiuisibili. Siquidem mors diuisione & resolutione contingit. Rursus ex frigidorum corporum collisione generat ignem. Et quando reflexio radiorum in speculo, aut calens ferrum per qualitatem ignis accidentalem calefacit lanam, uita illa per uitalia ignis semina substantialem ignis speciem producit in lana. Quia denique in nobis putamus esse quod nutrimentum haud uiolenter consumit, sed suauiter & ordinatè concoquit & digerit? Q. od iam mirabiliter ad uiuam redigit formam alimenta non uiua? Quod grauia sut sum, leuia deorsum, absque manifesta uiolentia pręter imò super illorum naturam, prout usua uitae uitę postulat, continuè transfert?","prev":{"citation":"Opera omnia 14.1-2-4","label":"14.1 to 14.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 83.1-3","label":"83.1 to 83.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/83.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/83.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}