{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1401.4-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1401.4-6","ref":"1401.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1401.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1401.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1401.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Plurima uerò de musica tractat, atque gym nastica: maximi enim momenti erant: omnes enim his incumbebant, debentque incumbere. Illa enim animum spiritumque, haec corpus animi gratia mirificè firmat atque com ponit. Addit, non ex corpore bono bonum animum, sed ex animo bono corpus fieri bo num. Subiungit simplicem musicam animi uictumque simplicem corporis sanitati prodesse, multiplicem uerò utrisque nocere, hominesque dum sobrij uiuerent, non indiguisse medicorum auxilio physicorum. Damnat superstitiosas corporis obseruationes circa uictum, atque medelas. Signumque praecipuum ciuitatis malè institutae dicit esse, si diligenti medicorum iudicumque indigeat opera. Describit medici iudicisque officium, & iudicem eligit ingenio bonum, prudentem, senem, multos homines, & bonos, & ma los expertum. Asserit prauitatem quasi priuationem quandam, neque se, neque uirtutem cognoscere. Virtutem uerò quasi habitum per se solam cognoscere se, per se quoque addito rerum usu de uitijs iudicare. Meminisse uerò semper oportet, Platonem non solùm hic, sed etiam in Legibus, & Protagora confirmare nihil magis necessatium esse omni quidem uiro, praecipuè uerò ciuili atque Philosophico, quàm copulam ex fortitudine pariter temperantiaque conflatam: ut per illam alta petantur, per hanc non spernantur humilia, & utrinque nihil unquam nimis, aut audeas, aut metuas. Per illam rursus priuatas publicásque propulses iniurias, per hanc abstineas ab iniuria. Per illam ad honesta uoceris, per hanc cohibearis à turpibus. Quo fit, ut gymnasticam simul, & musicam ad duo haec denique referat, ut per illam fortitudo, non tam corporis, quàm animi, per hanc temperantia comparetur. Iubet autem ritem ambo inuicem commisceri. Si quidem sola gymnastica parit ferocitatem, musica sola mollitiem, ambo uerò fortitudinem, atque temperantiam. Ex eorum denique numero, qui sic educati sunt, eligit & custodes: id est, magistratus, & defensores: id est, milites.","prev":{"citation":"Opera omnia 1401.1-3","label":"1401.1 to 1401.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1401.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1401.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1402.1-4","label":"1402.1 to 1402.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1402.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1402.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}