{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1402.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1402.1-4","ref":"1402.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1402.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1402.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1402.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"Ad magistratum uero assumi uult senes prudentes, fortes, publici amatores boni, atque in hoc ipso per experientiam com probatos. Probari item praecipit iuuenes in medijs uoluptatibus, & doloribus, quo discernatur utrum temperati fortesque sint, an contrà: atque utrum sententiam boni publici conseruandi propter fallacias, aut minas, aut illecebras, sint aliquando facilè mutaturi. Denique ingenia hominum metallis similia esse dicit, & aptum quidem ad guber nandum auro, aptum uerò ad militiam argento, ad opificium uerò & agriculturam ferro & aeri. lubet singula ingenia ad illa, quibus apta sunt, conuerti: itaque gubernatorum filios interdum pro ingenio ad uiliora, atque uicissim inferiorum filios ad munera nobiliora similiter. Prohibet quoque milites proprium aliquid possidere, ne per auaritiam ex canibus conuertantur in lupos. In dialogum quartum, de Iusto; epitome. RADITVR in quarto libro modus possessionis atque cluitatis, ut neque xk4 diuites nimium ciues sint, neque pauperes. Putat enim tam ex nimia copia, quàm inopia seditiones oriri, ciuitatemque dissipari. Iudicat praeterea ciuitatem illam non esse unam, sed plures, in qua alij quidem pauperes sint, alij uerò diuites: atque, ut fieri solet, diuites contemnant pauperes: hi uerò erga illos, & inuidia afficiantur, & odio. Vnde sensim descendit ad mysterium suum, ut omnia uidelicet sint commumia, ne alij minus, alij uerò plus habeant, & inde inuidiae, mendacia, furta, & hinc luxuria, superbia, pigritiaque nascantur. Adde quòd possessio rerum tam excedens, quàm deficiens, non solùm moribus & concordiae, sed ingenio etiam & artibus obest. Docet non diuitijs, sed uirtute seruari ciuitatem, magnaque gerere. Item quamlibet ciuitatis partem non ita disponendam esse, ut in seipsa quàm optimè habere se uideatur, sed ut cunctis conferat, communique ciuitatis totius conducat bono. Alioquin neque ciuitatem ipsam, neque partes ullas posse consistere. Addit praeterea ciuitatis augendae modum, quatenus scilicet ciuitas una permaneat. At cùm primum perdi unitas posse uidetur, non esse ulterius augendam. Praecipit ergo, ut neque exigua, neque uasta sit ciuitas, mediocris aequalisque, & concors, quo eius unitas conseruetur. Quoniam uerò messem frustrà sperat, qui negligens fuit in seminando, idcircò totum studium circa pueritiam adolescentiamque adhibendum esse iudicat, quasi circa messis urbanae sementem, adeò ut etiam uerborum, ludorum, gestuumque singulorum ratio diligens circa pueros adolescentesque habeatur. Alioquin si negligatur haec aetas, non aliter circa leges quotidianas frustrà laboratum iri, quàm si quis pharmacis eum quotidie curare contenderit, qui nullum seruare uelit in uictu temperantiae modum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1401.4-6","label":"1401.4 to 1401.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1401.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1401.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1402.5-7","label":"1402.5 to 1402.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1402.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1402.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}