{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1403.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1403.1-4","ref":"1403.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"lustitiam quoque in omnibus, per quam suum quisque, id est, ad quod & natura, & studio est aptissimus, opus munusque exequitur, tam publicè, quàm priuatim, communis comn odi gratia, neque quisquam sibi uendicat alienum. Quòd autem temperantiam appellauit Diapalon harmoniam, intellige Diapason consonantiam resultantem, ex dupla tensionis, uelocitatis, uehementiae proportione ad id quod duplo remissius est, taro úisque, & lenius. Ex qua quidem proportione dupla consurgit acutae: id est, octauae uocis excessus ad grauem, nec immeritò. Prima enim proportio dupla inter duo & unum. In qua quidem proportione binarius numerus dum superare uidetur, unum recreat, & geminat unum. Binarius deinde dum mouetur, ac reuoluitur in seipsam, octo producit numerum solidum. Bis enim duo bis, octo conficiunt. Dicitur autem diapason, id est, per omnia. Consonantia enim eiusmodi, & omnes intra se continet, & replicatur in omnibus. Nec abs re Plato inquit, temperantiam, quasi diapason extendi per summos ciues, infimósque, & medios. In octaua enim & grauis uox, & acutissima est, sunt & mediae. Sed ut ad iustitiam redeamus, quemadmodum in diapason consonantia uox octaua cum graui adeò consonat, ut quae uox gemina est, appareat una sic in bene composita ciuitate temperantiae grauitas cum iustitiae robore tam aptè congruit, ut duae hae uirtutes uix inuicem discernantur. Et uide quàm opportunem ex diapason consonantia uocis octauae Socrares se conferat ad iustitiam apud Pythagoricos octonario numero designatam. Quum enim iustitia sit aequalis omnino pro cuiusque meritis distributio, ciuitatisque solidum fundamentum, iustè per octonarium describitur numerum. Hic enim numerus & solidorum primus est, primusque omnium in numeros ita soluitur pa riter pares: hoc est, in bis quaternos, ut nihilominus in numero aequè pariter pares diuisio quoque ipsa soluatur: id est, in bis binos, rursusque qua aequitate resoluitur, eadem quoque contexitur: nam bis binis bis, octonarium, ut dixi, constituunt aequalitatis iustae simulachrum. Quapropter Orpheus ubicunque diuinam iustitiam obtestari uolebat, per numina octo iurabat, ignem, aquam, terram, coelum, Lunam, Solem, phanetamque & noctem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1402.5-7","label":"1402.5 to 1402.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1402.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1402.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1403.5-7","label":"1403.5 to 1403.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}