{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1403.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1403.5-7","ref":"1403.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"In Aegyptia quoque columna in signum iustitiae posi a numina octo notabantur inscripta, quemadmodum testatur Euander, Saturnus, Rhea, Osins, spiritus, coelum, terra, nox, dies. Denique coelestis iustitiae ordinem sphaeris octo dige stum esse omnis arbitratur antiquitas. Socrates post haec ostendit iniustitiam esse subi. tum ciuitatis exitium, quando aliena singuli usurpantes omnia pe rturbant atque cofundunt. Iustitiam uerò ciuitatis ordinem esse, atque salutem. Proinde ex manifest ori hac ciuitatis iustitia, ad occultiorum transit in animo, quasi latentem. Diuiditque trifariam animi uires, in rationem loco principis, & uim irascendi uice militum, naturamque concupiscendi opifici similem. Probatque unam in nobis esse animam, cuius, & in qua hae tres sint uires, non loco inter se, sed proprietate distinctae. Quod quidem & Peripateticos quosdam latratores refellit, & cuilibet diligenter legenti potest fieri manifestum. Hanc uerò distinctionem adducit, ut pateat quomodo inter se anima atque ciuitas, & illius, & huius iustitia sunt persimiles. Inquit ergo: Quum nequeat anima per eandem sui uim circa idem simul opposita facere, necesse est eam tres saltem uires habere. Quippe quum eodem in tempore per libidinem rapiatur ad uoluptatem, & per rationem interim reuocetur. Interim per libidinem retrahatur à praelio, per iracundiam prouocetur ad pugnam. Ex quibus patet rationem esse à libidine differentem, & ab eadem differre etiam irascendi uigorem. Differre quoque hinc à ratione patet, tum in pueris nondum utentibus ratione, iracundia tamen ualde feruentibus, tum in alijs multa per itam praeter rationis legem agentibus. Propinquiorem uerò irascendi uigorem rationi ex eo esse probat, quòd indignatio saepe rationi opitulatur contra libidinem. Concludit deinceps iustitiam unà cum temperantia esse legitimam quandam consensionem, tum incuiuslibet animo trium, quas diximus, partium, tum in ciuitate trium his partibus consimilium.","prev":{"citation":"Opera omnia 1403.1-4","label":"1403.1 to 1403.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1403.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1406.1-4","label":"1406.1 to 1406.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}