{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1405.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1405.5-8","ref":"1405.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1405.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1405.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1405.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Mox agnosce communis charitatis inuentum, ubi sic disponit singula, ut singuli eadem uel re, uel persona oculis demonstrata, aequè iudicent, d cantque, hoc est meum. Quimque sua cuique charissima sint, singuli cuncta curabunt, praecipuè quum ad eiusmodi curam legibus quoque magistratibumque adducantur. Hinc ergo incuria & negligentia nostia, qualis in omnibus est circa plurima, quasi à nobis sint aliena, tolletur. Tolletur & quotidiana fallacia, qua iudicium nostrum in eo colendo, quod proprium esse censemus, stulte decipitur. Tolletur denique extrema perturbatio, sollicitudo, miseria, quae ex insano propriorum amore nos angit. Mitto quòd adempta discordiae causa, & communis erit, & integra charitas. Proinde attende, quàm diligentes, quam iustas, quàm mites statuat belli leges, quae praemia uictores maneant, diuinitas scilicet quaedam. Transferri enim hos, inquit, in bearos daemones hominum curatores, & quasi Deos charos ritè colendos. Quòd uerò de puerorum osculis dicitur, iocosum quiddam est Glauconis, & leuandi raedij gratia dictum. Adde & triumphale quiddam, atque festiuum. Restabat probandum, communionem hanc fieri posse, postquam fore optimam fuerat affirmatum. Primò igitur etiam si nequeat fieri, ostendit se non frustrà hanc in medium adduxisse, uidelicet tanquam exemplar in formandis ciuitatibus pro uiribus imitandum. Deinde demonstrat, tunc demùm posse fieri, quando Philosophi gubernabunt, neque prius requiem ulIam fore malorum. Quamobrem ad formandos Philosophos, tanquam futuros ciuitatis gubernatores opportune descendit, docens quale sit Philosophi ciuilis ingenium, qualis affectus atque disciplina. Principio quantum plebei circa percipienda sensibilia haec inferiora auidi curiosique sunt, tantum ingenium philosophicum ad inueniendas ideales horum omnium rationes, auidum & propensum est, & sagax ipsius ueri uenator. Quoniam uerò uerae quidem res ideae sunt, naturales autem formae sunt, & imagines idearum, non BBb iniuria plebeios inquit somniare, putantes quae imagines sunt, esse res ueras. Philosophum uerò solùm inter alios uigilare. Et quoniam inter ens, atque non ens medium ponit, memento quinque gradibus omnia cogitari. Et non ens quidem purum dici quicquid fingitur infra materiam. Ens uerò purum, puram mentem, ideamque existere. A. nimam coelumque ens dici simul atque non ens, uidelicet propter motum: magis tamen esse, quàm non esse. Materiam contrà magis quodammodo non esse, quàm esse.","prev":{"citation":"Opera omnia 1405.1-4","label":"1405.1 to 1405.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1405.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1405.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1406.1-2-4","label":"1406.1 to 1406.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}