{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1406.5-2-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1406.5-2-7","ref":"1406.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Quoniam uerò hos appellat custodes, custodum autem maximè proprium est prospicere atque circumspicere, idcircò ingenium praecipue Philosophicum, omnium sine controuersia perspicacissimum eligit ad humanum gregem custodiendum. Quippe quum soli huius oculo pateat boni ipsius iustitiaeque exemplar, ad cuius imaginem bene, iustè, beatè pingenda sit ciuitas. Praeterea pertinet ad custodem, esse ueridicum, liberalem, temperatum, fortem, iustum, magnanimum, mansuetum. Eadem quoque probabit propria esse Philosophi, ut denique concludatur custodiendi officium prae caeteris Philosopho committendum. Quamobrem eiusmodi esse naturam Philosophi, primò probabit, deinde quia generosa natura absque recta cultura, & semper inutilis sit, & saepissimè noxia, tradet excolendi huius ingenij disciplinam. Interea uerò de spurio, & adulterino tractat Philosopho, legitimum Philosophum simulante. Item de abusu quodam philosophandi. Rursus de philosophandi forma ad illum prae caeteris pertinente, qui Rempublicam quandoque sit recturus. Docet autem Philosophi maximè proprium esse, perpetuum ueritatis ipsius, circa res aeternas, amorem. Ideoque & amorem temporalium, & mendacium à Philosopho maximè omnium alienum. Ostendit praeterea Philosophi mentem in ipsa ueritatis indagatione seiungi à corpore, atque ex quadam sui cognatione diuinae menti coniungi, ac per insitas sibi ab initio formulas idearum, ideas ipsas attingere, ab eisque ipso contactu lumen excutere, quo mox facta foecundior concipiat, imò facta ualidior, pariat ueritatem: id est, per ipsas suas conceptiones ideis undique congruat. Tu uerò hic aduerte intelligendi actum, quemadmodum in Symposio, generationem partumque uocari. Quod quidem cum Christiana consentit Theologia, ostenditque non imaginariam tantùm, uerùm etiam natutalem quandam inesse menti formam, atque ueritatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1406.1-2-4","label":"1406.1 to 1406.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1407.1-3","label":"1407.1 to 1407.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1407.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1407.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}