{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1408.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1408.5-7","ref":"1408.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1408.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1408.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1408.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Considerantesque mundi machinam & unam esse, & mirabiliter ordinatam, neque tamen ex seipsa posse consistere, cùm ex diuinis componatur, atque mutetur, meritò cognouerunt ab illo dependere, ab alio, inquam, uno, atque sapientissimo, qui & unum conficiat opus ex multis, & id unum ubique ordinet sapienter, regat praeterea & potenter, opus uidelicet ingens atque multipiex, motu quidem perpetuo, atque rapidissimo, non tamen aberrante reuolutum: ducat quoque be nignissimè singula ad bonum mirificatum commoditate, tum facilitate currentia. Quamobrem communi quadam conceptione Deum esse pariter consenserunt, unum uniuersi regem potentem, & sapientem, atque clementem, quem & terreni reges, rerumque publicarum gubernarores pro uiribus debeant imitari. Post communem hanc de Deo con ceptionem gemina rursus uia ad Deum coeperunt planius atque propius proficisci: per alteram quideu negando, per alteram referendo. Nam illa quid ipsum bonum, id est, quid Deus non sit argumentantes, probaueruntneque esse quicquam ex his, quae capiuntur sensibus, neque ex his, quae mente comprehenduntur. In hac autem & creaturas ad creatorem. & uicissim creatorem referentes ad creaturas, excogitauerunt, qua ratione & creator singula faciat, atque perficiat, & creaturae ad ipsum sese uel habeant, uel imitari, uel consequi possint. Hactenus procedere Philosophantis ingenium Plato noster & in Parmenide monstrat, & libro superiore confirmat. Quod Dionysius quoque AreopaArcopagita maximè comprobat. Procedere, inquam, huiusque tum radio quodam ab initio menti semel infuso, tum accedente lumine diuinitùs mentes assidue collustrante. At uerò quid ipsum in se bonum sit: id est, diuina substantia, quemadmodum & in Parmenide, & hic ostendit, nemo per eiusmodi uias assequi potest, solùm uerò per has illuc denique peruenire, ubi diuinum bonum ob solam benignitatem suam amatorem suum propius accedentem, & propria luce format, & calore fouet, & potestate transformat mentem, tum demum cognoscentem Deum, cùm ipsa iam facta sit Deus. Quod quidem in Epistolis quoque significat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1408.1-4","label":"1408.1 to 1408.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1408.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1408.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1409.1-4","label":"1409.1 to 1409.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1409.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1409.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}