{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1409.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1409.5-7","ref":"1409.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1409.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1409.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1409.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Nam ignaros theologiae appellat caecos atque somniantes, utpotè qui rerum imagines pro rebus accipiant: stultum uerò censet ciuitatis custodiam caecis somniantibusque commendare. At uerò theologos, qui nullum adhuc humanarum rerum usum teneant, non prius ad publicas res gerendas admittit, quam priuatis leuioribusque tractandis assuefecerit. Concludit interea nulli magistratum esse dandum, nisi cuius uita sit melior magistratu, ipsumque magistratum neque petat, neque etiam appetat. Tu uerò ubi Plato in erudiendo ciusli philosopho imaginem proponit speluncae, & uinculorum, & luminis cuiusdam, umbrarumque & aquae. Speluncam intellige hunc, quem uidemus mundum, si ad mundum inuisibilem comparetur. Vincu lum uerò corpus humanum. siue potius perturbationem animum corpori alligantem. Vmbras autem res omnes, quae sensus mouent. Sunt enim hae uerarum rerum: id est, idearum umbrae. Quod autem dicit animum non absque offensione repentè tum ab inuisibili mundo descendere ad uisibilem, tum uicissim ascendere, duobus more Platonico modis potes accipere: tum in hac uita, quando uidelicet absque medio ab hoc humanorum studio, ad ipsum supremum diuinorum studium, atque contrà transitur: tum inter hanc uitam atque alteram Quando scilicet anima uel impura à corporis tenebris ad diuinum migrat lumen, sub quo caligat prorsus, & cruciatur: uel à diuino lumine in corpus elementale descendens diu caecutit atque turbatur. Memento uerò luminis proprium esse omnia facere atque demonstrare: idque est triplex. diuinum, intellectuale, uisibile. Diuinum appellari Solis utriusque Solem. Intellectuale, Solis angelicum nominari, Solis mundani Solem. Visibile denique lumen, esse coelestem Solem, eiusque fulgorem. Quemadmodum uerò fulgor à coelesti Sole per omnia se diffundens, est imago actusque Solis: ita & lux, quę inest Soli, imago est, actusque men tis angelicae. Lumen deinde in angelo diuini luminis actus est, & imago. Et quemadmo dum uisibile lumen in natura perspicua duntaxat recipitur, sic inuisibile in perspicaci na tura.","prev":{"citation":"Opera omnia 1409.1-4","label":"1409.1 to 1409.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1409.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1409.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1410.1-4","label":"1410.1 to 1410.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1410.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1410.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}