{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 141.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 141.1-4","ref":"141.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/141.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/141.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/141.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"In natura similiter materia quidem non illud est per quod Pla to est homo, aut ficus est arbor. Eadem quippe mundi prima materia hominibus, brutis, arboribus est communis, ac multa ante Platonem secula, multa etiam post Platonem, materia illa eadem extat, Plato uerò nequaquam. Igitur non propter materiam Plato humanam habet speciem, sed propter complexionem corporis talem, atque animam, quae formae dicuntur. Similiter de alijs iudicandum, ac summatim concludendum, quodlibet à forma habere proprium suum esse, naturam, & speciem ab alijs differentem. Quapropter quicquid esse definit, ipsum esse suum amittit, ex eo quòd à forma propria separatur, sicut esse antea coeperat quando formam propriam fuerat consecutum. Ideo res exmateria formaque composita, puta ignis ex mole sua & naturali caliditate compositus, interit quando à sua forma seiungitur. Potest autem frigus aquae uel terrae se materiae ignis insinuari, atque inde naturalem caliditatem ignis formam expellere, qua expulsa, desinit esse ignis. Sic ignis ille ex materia & tali quadam caliditate compositus, esse amittit, quando suam amittit caliditatem, suam inquam substantialem formam eum eius proprietatibus, quam nunc (quoniam manife stum nomen habet) caliditatem disputandi causa nominamus, caliditas autem ipsa quando esse suum amittit cum sit forma, & à forma sit esse. Quando uidelicet ex materia illa depel litut. In rebus enim compositis naturaliter esse tribuitur toti, non partibus. Nempe esse ignis ipsius, compositi est propriè, non materię solius, neque caloris. Nam cum calor in ignis generatione ab agente naturali ex materiae semine eductus fuit, ea conditione fuit per omnem materiam ignis extensus, ut inde omnino penderet, neque esse proprium sibi calor haberet, sed per ipsum commune esse totius ignis, calor quoque esse diceretur. Esse autem illud commune tunc cessat, quando duae illae partes à se inuicem disiunguntur. Quando esse commune cessat, perit & forma quae per esse commune uigebat. Materia uerò non perit, quoniam subitò aliam suscipit formam, per quam existat, ita ut dum certum amittit calorem, esse igneum amittat.","prev":{"citation":"Opera omnia 140-2","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/140-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/140-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 141.5-8","label":"141.5 to 141.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/141.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/141.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}