{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1411.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1411.6-8","ref":"1411.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1411.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1411.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1411.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Ergo sicut Sol generat oculum, & gene ando uim uidendi largitur, & genito actum uidendi continue praestat: sic Deus & intellectum creat, creandoque intelligendi uim praebet, & creato continuè actum intelligendi. Ruisus quemadmodum circa oculum nihil opus est ab arte fieri, nisi purgare ipsum, atque conuertere: ita circa intellectum duo duntaxat praestat philosophia, purgan do scilicet ipsum tum à perturbationibus, tum à falsis opinionibus, atque conuertendo per rationes exhortationesque à sensibilibus formis ad intellectuales nobis insitas formas, perque has ad formas intelligibiles: id est, ideas. Rursus per ideas ad diuinam mentem, qua comprehenduntur ideae: ab hac denique ad diuinum bonum, idearum principium atque lu men. Cùm ergo dicit animam à lucerna ad Lunam, à Luna ad Solem attolli, significat à formis naturalibus ad mathematicas, ab his ad diuinas denique eleuari, non docendo quidem: diuina enim, ut tradit in epistolis, doceri non possunt, sed purgando potius atque conuertendo. Nam his peractis, sicut Sol, qui est uisibilium lumen, monstrat oculo uisibilia, ita ut ipsum bonum quod intelligibilium lumen est, intelligenda intellectui patefacit. Sed de his in Theologia nostra latissime. Itaque nemo mirari debet, Platonem doctrinali scribendi ordine uti rarius, purgatorio uerò, atque exhortatorio, id est, conuersorio semper. Post haec nota ex eorum numero, quae sentiuntur: illa potissimùm intelligentiam excitare, quae haud planè per sensum à suis oppositis discernuntur, ideóque intelligentia indi. gent discernente. Item numeros non esse corporeos. Siquidem nihil aliud numerus est, quàm unitas repetita. Vnitas autem non est corpus: non enim in partes diuiditur: quae si fingatur diuidi, non secatur, sed potius multiplicatur: multiplicatur, inquam, in seipsam, non in partes ullas: pars enim quaelibet toto solet esse minor.","prev":{"citation":"Opera omnia 1411.1-5","label":"1411.1 to 1411.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1411.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1411.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1412.1-4","label":"1412.1 to 1412.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1412.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1412.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}