{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1412.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1412.1-4","ref":"1412.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1412.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1412.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1412.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Nulla uerò unitas uel maior, uel minor est unitate. Atqui haec ipsa unitas numerusque ad incorpoream nos essentiam erigunt: similiter quoque figurae, quarum ratio uera in mente reperitur potius, quàm in corpore. Similiter astronomia ex ordine coeli motoris rationem indagare uidetur. Eum Plato Astronomum negat superna suspicere, qui ab ipso coelo non prospexerit supra coelum, praesertim quia coelestia, cùm integrum non impleant ordinem, nimirum à superiore quodam & integro ordine pendent. Deridet & Musicum, nisi à consonantia uocis ad intellectualem se recipiat consonantiae rationem. Denique dialecticam: id est, metaphysicam, siue theologiam, omnibus facultatibus anteponit, & ducentem omnes, & ad suum officium utentem ministerio singularum. Officium uerò eius esse, per totam ipsius, quod diciturens, progredi latitudinem, atque ad ipsum bonum totius entis causam se conferre, & in ipso entium ordine quid unumquodque sit, definire, rationem cuiusque essentiae assignando, quidue quamlibet sequatur essentiam demonstrare. Caeteras autem facultates prae huius nobilitate iudicat esse seruiles. Aut enim ad opiniones hominum declinant, uel ad generationes compositionesque inferiorum, uel ad cultum eorum, quae gignuntur: aut saltem etsi ad incorporea sese pro uiribus erigunt, nihilominus circa illa quodammodo somniant. Quales esse, inquit, mathematicas disciplinas. Mox uerò duo subiungit genera, essentiam scilicet, atque generationem. Ad illam quidem intelligentiam, ad hanc autem opinionem existimat pertinere. Rursus in intelligentia scientiam quidem dicit essentiam consequi ad dialecticum pertinentem, cognitionem uerò sequi essentiam, & ad mathematicum attinere. In opinione similiter fidem imaginationemque connume. rat: & per illam quidem corpora percipi, per hanc uerò imagines corporum atque umbras. Deinde concludit, caeteras facultates absque dialectica esse caecas. Atque eas simul & dialecticam insuper uanas esse, nisi ipsam boniideam perspicuè nouerint, perque ipsam in sin gulis sciant à falsis uera bona discernere. Eum uerò qui boni ignorauerit rationem, & insomnijs hic illusum turbari, & ad inferos descendentem illud magis atque magis uexari. Subdit eum hominem esse claudum, qui ad alterutrum, siue ad agendum, siue ad speculandum ineptus sit, atque imperitus. Quapropter ad gubernandum eligit illos, qui ad utrumque & apti natura sint, & disciplina sufficienter instructi.","prev":{"citation":"Opera omnia 1411.6-8","label":"1411.6 to 1411.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1411.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1411.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1412.5-8","label":"1412.5 to 1412.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1412.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1412.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}