{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1414.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1414.1-2-4","ref":"1414.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Quoniam uerò animae ad composita declinantes corpora, fati legibus magna ex parte subduntur, & uicissim fatò duce illa labuntur, idcirco inquit, has animas in conspectum fati procedere. Principio igitur naturam ipsam sub lumine columnari depingit, quod si uinculum uniuersi. Naturam intellige uitalem, seminariamque uirtutem, ab ipsa mundi anima infusam materiae mundi. Quae propterea lumen dicitur, quoniam penetrans & uitalis. Item recta nuncupatur columna, quia quasi per longum totam ubique materiam penetrat, multosque formarum gradus producit deinceps specie & genere differentes. Dicitur etiam per omnem extendi partem, & coelum undique alligare, quia tota ubique adest & continet, multaque tanquam per latera, quaedam interse aequalia, & similia propagat: ita tamen, ut ex longitudine perueniatur ad latitudinem: quoniam penetrando diffunditur, & Hinc illud: Spiritus intus alit. Vaquatenus diffunditur, implet, regitque implendo. rietas uerò colorum, seminalium uirtutum declarat uarietatem. In hac utique natura, fatalis latet fusus: secundum imaginationem quidem, ipse sphaerarum axis geminis po lis centroque decorus: secundum uerò rationem, quoddam animae mundanae simulachrum, uegetalisque uirtus eius naturae praesidens, eamque uelut instrumentum mouens ad naturalia non solum artificiosè, sed etiam ineuitabiliter fabricanda: ut non solum or do à natura sit in mundo, sed etiam à fato ineuitabilis ordo. Hinc illud in Politico: Mumdus à naturali cupiditate fatoque dicitur. Sed tanta naturae cum fato cognatio est, ut uix inter se à Philosonhis discernantur. Vt autem immutabilem fati naturam exprimeret, fusum eius esse dixit ex Adamante. Vertigium autem, id est, coelum ex Adamante rursus, alijsque materijs, scilicet astris non solum fixis, sed & mobilibus, atque communibus, multiplicique formarum uarietate Euidenter deinde octo depingit sphaeras, quae à natura quidem agitantur, sed à fato naturae praeside immutabiliter agitantur, & instrumenta sati esse dicuntur. Inculcantur inter haec multa ad mensuras, profunditates, inter ualla, motiones, harmonias, formas, uirtutes, sphaerarum coelestium pertinentia, qua in Timaei commentarijs opportunius explicabimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1433.5-7","label":"1433.5 to 1433.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1433.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1433.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1414.5-2-8","label":"1414.5 to 1414.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}