{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1414.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1414.5-7","ref":"1414.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Vita igitur & fertilitas, & opposita in rebus terrenis per coelestia mensurantur, sed ea lege, ut aliae species planetarum, uel animalium alijs subijciantur mensuris atque ducantur, alijs enim pro ipsa naturae suae uel specialis, uel singularis proprietate conuenit, una Saturni reuolutio, uel insuper dimidia, duae, uel tres, uel quatuor. Alijs autem una louis aut plures, similiterque Martis, aut Solis, Venerisque atque Mercurij, aut Lunae. Alijs certè dicitur, uel dies una, uel horae, sunt & quae mensurentur, conuersione alicuius stellae circa centrum una uel pluribus, sed nobis incognitis: Incognitum quoque nobis est tempus ad effectum aliquem penitus oportunum, quo scilicet conuersiones ad hunc necessariò concurrunt, cum reuolu tionibus necessarijs ad eundem, ac denique cum ipsa terrenorum praeparatione conueniunt, atque coaptantur. Tunc enim fatum congruens cum natura effectum peragit, uel prosperum, uel aduersum ad fertilitatem, uel sterilitatem, uel ad alia pertinentem. Ac solum uerò dispositiones corporum omnino, sed quodammodo etiam affectuum ingeniorumque & morum, uarietates, fatali hac & naturali quadam lege ducuntur. Proueniunt uerò quibusdam seculis diuina quaedam ingenia, potius quàm humana, producta uidelicet à conuersionibus reuolutionibusque, soli Deo cer tis atque destinatis. Quas sanè numerus metitur perfectus, numerus, inquam, uel seculorum, uel an norum, uel mensium atque dierum Similiter soli Deo notus, sed de hoc numero alias aliquid. Humanorum uerò ingeniorum conditio conuersionibus, reuolutionibusque alijs per alias quoque numeros computatis subiecta putatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1414.1-4","label":"1414.1 to 1414.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1414","label":"Cap. I1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1414"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}