{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1414.5-2-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1414.5-2-8","ref":"1414.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Summatim uero, ex uelocissimo & ordinatissimo coelorum motu, potentissimoque contactu melodiam ingentem, & uariam, & suauissimam cogita procreari, grauiores quidem uoces ex motibus tardioribus, acu tiores aurem ex uelocioribus, ex medio uerò medias. At quoniam elementalis auditus ad coelestem melodiam caret proportione, sonus eiusmodi non auditur. Hic nouem Musas, atque Sirenes esse cogitamus, octo sphaerarum tonos, concentumque ex tonis harmonicum. Proinde fatalem fusum, id est tractum, inquit, inter genua deae Neces sitatis uerti. Cui tres sint filiae, Lachesis, Clotho, Atrops, quae unà cum matre coelestia uoluant. Mitto quid de his sentiat Proclus, non solum ponens louem unum uniuersalem mundi totius opificem, sed tres insuper, sub eo loues particulares opifices. Deinceps pari proportione deam unam esse. Necessitatem in ordine illo custodientem omnia, in quo communis lupiter cuncta composuit. Praeterea tria fata, id est, tres deas huius, Ne cessitatis filias, quarum aliae sub matris imperio, procul à transgressione conseruet. Et necessitatem quidem, deam omnino collocat super mundum, filias autem, partim quidem à mundo semotas, partim etiam declinantes ad mundum. Mihi uerò sicut, & plerisque alijs Platonicorum, magis placet. Necessitatem esse mundi animam. Filias autem tres esse, tres huius animae uires ad fatalia pertinentes. Vocat autem Necessitatem, non quia, uel naturae, uel rationi inferat uiolentiam: sed quia omnia, in suo quodam ordine ab opifice rerum instituto conseruat, neque permittit quicquam leges illius adeò transgredi, quin mox regrediatur in leges. Coelos uoluit genibus, id est, infima parte sui, tanta uidelicet facilitate, ut expeditissime interim contemplationis gaudio perfruatur. Sed hanc ipsam uegetalem eius partem tribus appellat nominibus. Lachesim quidem, quia rerum seminibus grauida est, & uitarum sortibus atque formis, quas descensuris inferit animabus. Clotho deinde, quoniam insitas uitae, sortes suo ordine euoluit in actum uiuendi, & ex plicat in effectum. Postremò Atropon, quoniam uitas iam in euolutas, in actum progressu quodam indeclinabili, ad ineuitabilem usque terminum conseruat, atque custodit. Nonnulli primi nominant Vestam. Secundam Mineruam. Tertiam uerò Martem, siue Martiam. Deinde quod dicit Parcas ad Sirenum motus harmonicos canere, accipe: fatales uitas ad effectum, per coelestes motiones, influxusque procedere Sedes necessitatis filiarumque eius ostendunt fatalis ordinis firmitatem, quasi oporteat mobilium progressionem ab ipsa motoris immobilitate regi, atque ordinari.","prev":{"citation":"Opera omnia 1414.1-2-4","label":"1414.1 to 1414.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1435.1-4","label":"1435.1 to 1435.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1435.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1435.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}