{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1416.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1416.1-4","ref":"1416.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1416.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1416.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1416.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Cap. IIII. IN primo autem illo ordine numerali ab 8. solido, usque ad 27. solidum procedentes, similiterque in numeris inde productis quot sunt augmentationes superantes, totidem superatę, ut Plato inquit, Vbíque enim duplae respondet sub tripla. Triplae quoque sub tripla. Item quot sunt proportiones ipsae multiplices, quasi superantes, totidem subinde sunt partientes quodammodo superatae, sed penitus congruentes. Nam duplae respondet sexquialtera, sicut enim dupla minorem numerum geminat, ut quatuor geminat duo, ita duo, ita sexquialtera diuidendo minorem quasi partitur in duo, ut sex ad quatuor. Praeter enim id quod totum semel continet, uidetur quodammodo distribuere, dimidiumque addere super totum: Simila ter sexquitertia quidem triplae, sexquiquarta uerò quadruplae respondere uidetur, atque deinceps sine fine multiplices quidem augent quasi numerum. Partientes uerò minuunt quasi continuum. Praeterea nominantur hic à Platone numeri crescentes atque decrescentes. Aliquis enim numerus dicitur perfectus, quoniam ex suis partibus, scilicet aliquotis deinceps ordine positis constat ad unguem, ut senarius ex uno duobus, tribus, hae sanè re uera sunt senarij parres, quaelibet enim earum aliquotiens sumpta senarium complet, itemque dispositae, (ut di xi) deinceps i. 2.3. ad unguem S. efficiunt. Hinc senarius numerus perfectus appellari solet. Est etiam alia ratione perfectus, quia constat ad unguem proportione dupla, quam intra se proxime continer. Haec autem est quaternarij ad binarium scilicet quatuor simulque duo sex, id in alijs numeris uix inuenias. Perfectio uerò senarij uelut dimidij refertur adia. tanquam totum. Aliquis uerò numerus nominari deficiens consueuit, quia partes aliquotae simpliciter ita dispositae non implent totum, ut 8. Nempe partes eius sunt 4. 81. Hęc uerò digestae septem faciunt, similiterque 9. se habet ad partes Ali quis uerò numerus iudicatur abundans, quia partes eius ita compositae in maiorem excrescunt, ut 12. Partes huius sunt dimidia quidem 6. Tertia uerò 4. sed quarta 3. septa 2. duodecimai. Partes autem hae congestae 16. postremò conficiunt. Crescunt uerò foeliciter. Nam ab inaequilatero ad aequilaterum rectè procedunt proportione seruata. Quoniam 16. ad duodecim, sexquitertiam proportionem habet sicut n.ad9. etiam ęquilateram habuit sexquitertiam. Itaque maximè conuenit uniuerso, & fertilitatem incrementumque significat, praesertim quia primus est & princeps abundantium numerorum. Praeterea Pythagorici 6. sponsalem numerum uocauerunt, quoniam in eius conceptuia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1416","label":"Cap. I1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1416"},"next":{"citation":"Opera omnia 1416.5-6","label":"1416.5 to 1416.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1416.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1416.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}