{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1418","citation":"Ficino, Opera omnia 1418","ref":"1418","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1418","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1418.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Cap. VII. trigonis fiat quadratum. Vmeros uerò trigonos nuncupant, qui ex imparibus simul atque paribus consequenter dispositis componuntur. Itaque si unitati uelut impari uirtutemque in se trigonicam possidenti, subdas duitatem parem uelut normam, efficies trigonum, id est, triangulum ipsum scilicet ter narium. si deinde trinitatem subieceris, consequentem mox senarium trigonum reportabis. Rursus addito quaternario denarius, & ipse trigonus generabitur. Hi sunt igitur deinceps trigoni consequentes 3. 6. 10. similiterque deinceps. Quemadmodum uero in figuris trianguli duo quadratum unum efficiunt, sic & in numeris, duo trigoni numerum quadratum faciunt: Itaque unitas quasi quidam uirtute trigonus simulque ternarius, & ipse trigonus quadratum conficiunt quaternarium, similiter 3. & 6. ambo trigoni quadratum procreant nouenarium eodem pacto 6. & 10. trigoni quadratum 16 simul faciunt. Enimuerò si diligenter exploraueris, comperies ubique numerum, uires, proprie tatesque in planis figurisque conseruari, quid ergo mirum? easdem per plana gradatim in solida peruenire, atque ita corpora suis quaeque fieri numeris atque moueri. Quapropter Plato hic, & ubique numeris omnia tribuit. Et Plotinus, Proclusque subtilissimè probant, numeros in ipso ente primo tanquam primos distinctores entium illic idearumque existere. Vt non mirum sit per numeros infe riora quoque distingui, atque sicut & rerum, sic & numerorum species omnes suis quibusdam uiribus, quasi praerogatiuis priuilegijsque pollere. Vnitas, impares, paresque numeri, aequilateri, & inaequilateri. Cap. VIII. Psum unum numerorum dimensionumque principium, uidetur principio uniuersi simillimum. Quoniam dum sua omnia procreat eminentissimum interea permanet, atque simplicissimum. Ab hoc autem, & dimensiones quasi quadam puncti punctorumque positione procedunt, & numeri quasi suo quodam motu profluunt, tametsi pares quidem potius processione quadam, impares autem conuersione potissimum. Interea unitas ab uno dependens est, & substantia numerorum. quatenus unusquisque numerus fortè nihil aliud est, quàm unitas totiens repetita. Est insuper & numerorum unitas ipsa mensura.","prev":{"citation":"Opera omnia 1418.5-6","label":"1418.5 to 1418.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1418.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1418.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1419.1-3","label":"1419.1 to 1419.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1419.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1419.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}