{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1418.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1418.1-4","ref":"1418.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1418.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1418.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1418.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"Nam circularis quidem figurae principium esse putant unum, quia conuertitur in se ipsum. Semel enim unum, uel etiam semel unum, semel duntaxat existit unum. Trinitatem uerò recti linearum principium figurarum. Est enim primus trigonus ipse ternarius. Et triangulus recti linearum figurarum prima, trianguli uerò quadrata, reliquaque componunt. Sed haec alias, redeamus ad institutum. Expo nantur ergo pares quilibet deinceps numeri 2. 4. 6. 8. 10. 12. caeterique similiter. Compone cum 2. 4. efficies inde 6. item cum hoc senario compone senarium inde ia. reportabis. Item ii. & 8. compone facies inde20. Erunt igitur consequenter longi numeri 6.12. 20. eadem quoque ratio in sequentibus. Aequilateri quidem numeri consequenter pares erant, & impares. Quatuor 9. 16. 25. Inaequilateri uerò, scilicet longi sunt ubique pares numeri 6. n. 20. caeterique similiter, quia in eis creandis proximum in pa rem uel è conuerso multiplicat. Quod autem hi numeri constituti uel pares, sint qui dicuntur, & foeminae uel impares, qui & masculi iudicantur, id ex radice quadam sua uelut semine prouenit. Nam quaternarius in ratione pari foeminaque sequitur binarium parem, similiter atque foemininum, qui & semen est quaternarij, nam geminans in se ipso, scilicet bis 2. generat quaternarium, similiter nouena rius & impar, & masculus propter ternarium semen eius atque radicem. Quinetiam si in radice sit par multiplicans, imparem uel è conuerso facit parem, ut bis 3. 6. ter 4. 12. Item ter 6. 18. qui est oblongus. Hac itaque ratione omnes inaequilateri longi & foeminae sunt & pares, ex paribus uidelicet foeminis constituti, oblongi uerò sunt pares, & impares, sed nimium inaequales. Simpliciter autem impares numeri praestant paribus, pares enim rebus corporeis atque diuiduis, impares autem incorporeis indiuiduisque similes esse uidentur. Item parprimus scilicet duitas est diuisio diuersitasque prima, casusque primus ab uno, primus autem impar, id est. ternarius est, quasi reditus ad unum atque principium. Atque ultra parem abundat uno. Ob quam planè copiam masculus appellatur. Par autem ob inopiam, partitionem, casum quasi foemininus apparet. Parium quidem numerorum humana laus est, atque moralis, quatenus in eorum partitione iusta utrinque fit distributio. Imparium uerò sacratior laus est, arque diuina. Si quidem iusticia in ipso pari, quasi dissoluta est. nec ullum habet cardinem, quo nita tur, sed in ipso impari semper ipsum unum, inter pares numeri utrinque pares est medium. quasi centrum atque numen quo aequa distributio regitur, & ad quod refertur quasi finem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1417-2","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1417-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1417-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1418.5-6","label":"1418.5 to 1418.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1418.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1418.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}