{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 142.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 142.1-4","ref":"142.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/142.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/142.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/142.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Ita fieret ipsi aliquid propinquius, quam ipsa sibi, quod est omnium absurdissimum. Quapropter nihil se inter eam eiusue formam inserit medium. Si ita est, illa à sui forma nullo interueniente disiungitur. Sed neque etiam spontè seiungitur sua, quare nullo modo à seipsa suique forma discedit. Neque etiam à formantis discedit lege. Ea liquidem lege creata est, ut in seipsa consisteret. Semper autem ita permanet. Ex eo enim statu à nullo deijcitur. Non à scipsa, nam res quaeque speciem & dignitatem suam pro uiri bus sibi conseruat. Non à superioribus causis, quia illae qua lege eam produxerunt, in eadem & continent. Non ab inferiorib. Superius enim ab inferiori non uincitur. Quanobrem anima, quia mera forma est, ideoque neque à sui forma, neque à formantis lege discedit, permanet proculdubio immortalis. Nona ratio, quia sibi per se conuenit esse. Cap. IX. Vod alicui per se conuenit, nunquam separatur ab ipso. Rotunditas suapte narura circulo inest, atque ideò nullus unquam sine rotunditate est circulus. Ligno au tem quandoque rotunditas inest, non quia lignum est (omne enim lignum alioque A rotundum esset) sed quia ab artifice figuram accipit circularem, quam rotunditas comitatur, ideò tunc rotunditatem capere cogitur. Desinit aliquando lignum esse rotundum, cum primum esse desinit circulare, deinde restat lignum, sed non rotundum. Figura uerò circularis ita necessario rotunda est, ut si desierit esse rotunda, esse etiam desinat circularis Similiter calor igni per se conuenit, humor aquae, Soli lumen. Non aliter & formae esse per se conuenit. Nam quicquid aliquid est in aliqua specie, id certè quod est à propria quadam forma sortiturad talem speciem conducente. Quoniam igitur esse proprium cuique per formam propriam competit, sequitur ut esse communiter & simpliciter per genus ipsum formae conueniat. Vnde oporter ipsam formam fontem dici essendi, & per se esse. Quod si per aliud esse dicatur ab aliquo, interrogabimus utrum illud per quod forma dicitur esse, naturam formae habeat, an materiae non materię, quia uidemus in compositis singulis esse cuiusque proprium, non sequi materiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 141.9","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/141.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/141.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 142.5-8","label":"142.5 to 142.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/142.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/142.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}