{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1422","citation":"Ficino, Opera omnia 1422","ref":"1422","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1422","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Trigoni autem, quoniam ex paribus simul imparibúsque compositis oriuntur, proles quidem non pessimae, neque tamen bonae putantur Similiter ex aequilateris, uel per se, uel inuicem multiplicatis tanquam spontis iam bonis proles bo nae nascuntur, inaequilateris autem malae: Ex solidis proculdubio bonae, ex mixtura inaequilaterorum cum solidis nunquam bonae. His utique translationibus Pythagoras & Plaro in propagatione hominum uti uidentur, quod lamblichus Boëtiusque significant. Optat Plato electissim os utrinque in generatione parentes, qui instar unitatis uim habeant prorsus unitam, & more imparium indissolubiles sint, robusti, ordinati, foecundi. Aequilaterorum quoque conditione aequalem & rectam complexionem habeant, ut generosissima inde progenies oriatur: Nam ex alijs qui opposita conditione se habeant, prauam oriri stirpem putant, ex mixtis autem pullulare non probant: Cum igitur magnum hic Plato numerum adduxisset, in quo impares sint, & pares, aequila teri inaequilateri, oblongi, plani, solidi, laterales, diametrales, consonantiae quoque potiores atque de teriores. Si diapente ad diatesseron comparetur. Item harmoniae potissimae, si cum his diapason conferatur, meritò subiunxit, uniuersum hunc numerum Geometricum, id est, proportionalem, ma gnam in se uim habere ad prolem bonam atque non bonam: ultra uerò translationes eiusmodi obseruare oportet numerorum similitudinem in temporibus mundi aetatibusque humanis. Nempe ut alibi significaui, quando in his ad laudatum peruenitur numerum, uel ad oppositum, aut opportu nitas est ad bonum, aut occasio fit ad malum, & illine quidem foecunditas, & propagatio bona, hinc autem sterilitas, uel successio mala. Quomodo numeri hic à Platone assignati conueniant firmamento, & planetis, atque","prev":{"citation":"Opera omnia 1421","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1421"},"next":{"citation":"Opera omnia 1422.1-4","label":"1422.1 to 1422.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}