{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1422.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1422.5-6","ref":"1422.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"planetis septem conuenit sequentibus firmamentum, sed 28. praecipuè congruit Lunae sequentibus planetas. Fir mamentum enim uix proportionem habet cum Luna, uel uicissim: Ideo non tàm obseruatur aspe ctus Lunę ad stellas sublimes, quàm ad planetas: Aspectus autem planetarum ad stellas altissimas diligentius obseruandus: Sic enim illi ad illas proportionem habent sicut ad illos Luna, atque elementalium humor ad Lunam, & calor ad Solem. Praecipuè uerò sublimium stellarum munera sor titus est Saturnus. Numeri, quidem aequilateri & aequales per centies centum significati, praecipuè conueniunt firmamento propter motum eius aequalem, simplicem, simpliciter circularem: Inęqui lateri uerò, & inaequales planetis & elementis propter inaequalem multiplicemque motum: Oblongi autem inter planetas, Marti, Mercurio, Lunae motionum authoribus plurimarum atque maximarum inter elementa igni ob eandem causam potissimum, atque aquae. Inaequalitatem in planetis posui, si comparentur ad firmamentum, & in elementis si ad planetas, alioquin aequales numeri sphaeris magnis competunt planetarum & soli, atque aetheri propter motus aequalitatem. Ioui quoque & Veneris, aërique medio obtemperantiam qualitatum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1422.1-4","label":"1422.1 to 1422.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1423","label":"Cap. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1423"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}