{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1423","citation":"Ficino, Opera omnia 1423","ref":"1423","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1423","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1423.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Designantur hic insuper in planetis plani quadam numeri atque solidi, solidae quidem planetae dicuntur, qui plenitudinem sui generis habent atque in hoc ad aliud minimè referuntur, ut Sol & Saturnus, & lupiter, Sol igitur sum mam uitae fertilitatem simpliciter habet, Saturnus enim tenet eandem, sed in uita quadam incorporea separata diuina, eandem quoque lupiter, sed in uita, & actione corporea potius & humana. De utraque fertilitate Plato loquitur in praesentia, corporum scilicet atque animorum. Iam uerò in Cratylo louem appellat humanee uitae fontem, Saturnum uerò intelligentiam puram atque plenam, quem in legibus etiam uerum dominum iudicat eorum, qui mentem habent. Quatuor uerò sunt inter planetas, quasi plani, quatenus referuntur ad solidos. Mars quidem atque Luna Solis soliditati ministrant, Elinae lumini. Mars calori, Mercurius ingeniosum Saturni munus mouet, uel sequitur, uel exequitur: Venus cum loue in officio conuenit. Sunt etiam inter Planetas planos aliqui laterales diametralesue nominati Diameter proportionem cum latere consummatam quidem non habet, sed lateris duplicat potestatem. Sic utique Luna quidem se, haber ad Venerem: Nam Ve nus partum inchoat atque stimulat, Lucina uerò fert opem. Mars similiter ad Mercurium, nempe motum eius acuit & accendit. Eiusmodi uerò translationibus indulgere Platonicis non est nouum, imò & necessarium esse Timaeus, Phaedrusque dicent Eiusmodi autem influxus in iudicijs, & electionibus obseruandos Plato monet, & nos in terrio de uita docuimus. Obseruantia certorum numerorum in numero magno.","prev":{"citation":"Opera omnia 1422.5-6","label":"1422.5 to 1422.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1423.1-4","label":"1423.1 to 1423.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1423.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1423.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}