{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1424.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1424.1-4","ref":"1424.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1424.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1424.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1424.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Vtraque uerò ingenia in suo genere esse debent pro uiribus electissima, talia in Zodiaco signa tanquam masculina foemi nis signis deinceps coniugata uidentur: Tale Lunae cum sole coniugium est. Venerisque cum Marte: Tale sub coelo humoris quidem sublimis, cum calore quodam aethereo, inferioris autem humo ris cum frigore consortium esse uidetur. Talis in composito corpore resultat concordia discors: tale apud Munsicos grauium ubique uocum, cum acutis temperies obseruatur. Quae quidem & si sunt impares, uterque tamen accipiendae sunt canore. Sic etiam ex proportionibus dissimilibus, scilicet diatesseron, atque diapente, diapason, omnium aequalissima procreatur. Sic insuper, uelut in quadra tis numeris aequalis quidem habitus ex imparibus, inaequales autem ex paribus generantur. Tem pus autem publicis connubijs opportunum exigit aequalitatem in aëre, & in ipso cuiusque habitu corporis & affectus, aetateque, & in cunctis soliditatem: Item potestatem Solis, qui solidus est, & Veneris, quae aequalis, & souis qui ualet utroque: Lunae quo competentem, ad haec aspectum: Obseruan da uerò haec magistratibus, Plato mandat in Republica sua, ubi publicè singula dispensantur, spon saeque multae. cum sponsis simul in sacris publicis copulantur. Sed in sexto legum non modo uehe mentiores affectiones cum mitioribus coniugio temperat, & utrasque in ipsa congressionis hora so brias atque constantes conceptus. Inde, ut eius uerbis utar, aequalis, stabilisque & solidus genere tur, quae uerba Mathematica sunt, uerum etiam potentiores in republica cum minus potentibus, & diuites cum egenis connubio compulat, ut tota ciuitas ex imparibus fiat aequalis, atque, ut utar eius exemplo, ex ualidiore quodam mero, simul & aqua, potus quidam temperatus euadat. Eligit autem uirum ad matrimonium ineundum ab annis 25. ad 35. obseruans uidelicet aequilaterum scilicet 25. ex quinario in se ducto creatum, & circularem à quinario uidelicet in quinarium desinentem. Item mox sperans, & approbans 27. solidum externario procreatum, denique ubi inducit 35. longum, pa lam intelligit, & oblongum: subintelligit autem 36. ad quem uelut terminum superior 35. peruenire uidetur, tanquam ad aequilaterum ex senario in se ducto productum atque etiam circularem: Nam incipiens à senario definit in senarium. Talia quidem in commentarijs obseruanda sunt, & si uidentur laeuia, ubi semel Mathematicus esse ceperis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1423-2","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1423-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1423-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1424.5-6","label":"1424.5 to 1424.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1424.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1424.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}