{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1425.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1425.5-8","ref":"1425.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1425.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1425.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1425.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Eligendo igitur est ad opportunitates nostras illa coniunctio, nec non annus ille, in quo lupiter operatur, praesertim sextus annus, & duodecimus, decimusque octauus: Nam hi duo cum sexto conueniunt. Optandus est interea sextilis aspectus ad louem ad Saturnum, aut trinus ex gemino sextili compositus. Haec enim singula senarij, perfectique numeri affectionem habent, uel repraesentant, praeterea Luna qualitatem suam cum Solis qualitate rectè commiscens, senariam louis temperantiam, & qualitatem agit, atque infirmitatem, primò si centro Solis sit. Quod quidem est breuissimum, secundò si in aspectu ad Solem sextili uel trino, sic enim maximè Iouiam conficit qualitatem, senario similem. Et quia duodenarius primus est crescentium, memento Lunam lumine crescentem religendam esse ad pro lem felicius propagandam. Fortè etiam Luna cum Sole eam in dies agendi uicissitudinem agit, quàm supiter cum Saturno per annos: Itaque Luna à coitu Solis secundum obtinerdiem, primas enim inde Sol tenet, atque ira deinceps, donec rursus congrediantur. Luna igitur sequenti quoque die Solem nobis temperans eligenda uidetur. Obseruandus quoque lupiter ascendens: Alide potens. Aut Venus quasi minor Iupiter. Item dies uel hora louis, aut Veneris. Haec inuestigan da sunt omnia, & pro uiribus comparanda ut temperantiam, firmamque prosperitatem adepti, spiritibus & corporibus inde uim contemplationis aptamsa Saturno intelligentiae fauere per Mercu rium ad hoc Saturni ministrum adipiscamur, ut quandoque specula nobis Saturnia reuertantur, atque, ut Plato hic uehementer optat, ingenia ex ferreis in argentea, & aurea transformentur. Plato denique quasi uaticinatus uideatur. in his saeculis. & temporibus, quae ad numerum perfectum ueni unt, uel referunt. diuinos quosdam homines exoriri, in quos fines saeculorum peruenerunt. Huc ten dit forsitan illud: ultima cumei iam uenit carminis aetas. Magnus ab integro seclorum nascitur ordo lam noua progenies coelo dimittitur alto, sed haec illo quidem dispensatore proueniunt, qui omnia numero, & pondere, mensuraque disponit: Nos autem una cum Platone musisque in re seria, inextricabilique ludentibus satis confabulati sumus. Finis. MARSIILIVS FICINVS FLORENTINVS, PAVLO ORLANdino in Angelorum aede Monacho Philosopho suo salutem. Ostquam heri multa mecum de diuinis, ut soles, subtiliter disputasti. quaesisti denique cum ego in Philebo, tanquam ex Platonis sententia intellectum uoluntati praefecerim, cur in epistola de felicitate praeferam uoluntatem?","prev":{"citation":"Opera omnia 1425.1-4","label":"1425.1 to 1425.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1425.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1425.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1425.9","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1425.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1425.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}