{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1426.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1426.5-7","ref":"1426.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1426.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1426.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1426.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Mox disputationem totam huc tendentem, ut sapiens iustaque uita ui tae contrariae praeferatur, in tria redigit capita. Primum esse uult, quod hactenus est tractum, ex comparatione uidelicet insipientis iniustique hominis ad ciuitatem quandam nulla sapientia & iustitia gubernatam. Vbi profecto apparet & ciuitatem illam, & hominem aequa ratione pessimè & infelicissime se habere. Secundum uerò caput nunc aggreditur, instinctionem illam partium animae repetens in ratiocinandi, & irascendi, & concupiscendi naturas: quibus tres quoque uitas accommodat, Philosophicam, ambitiosamque, & cupidam. Cupidam inquam pecuniarum gratia uoluptatum, ideoque auara etiam nominatur. Tres similiter disponit partes in ciuitate, magistratus, milites, quę stuarios. Probat deinde uitam uirtute praeditam magis eligendam esse, quàm uitiosam. Praeterea quod sit reuera suauior. Nempe cùm trium illorum quilibet uitae suae uoluptatem caeteris praeferat, solus id Philosophus potest rectè dijudicare. Opus enim est ad iudicium experientia, prudentia, ratione. Principio quantum ad experientiam pertinet, Philosophus quidem & sui propriam, & aliorum uoluptates est expertus: quo fit ut facilè, quae sit praeferenda, cognoscere possit. Caeteri uerò philosophantis gaudia nunquam degustare, ideoque uoluptates suas cum philosophantis gaudio comparare non possunt. Pręterea solus Philosophus perfecta pollet prudentia, & assignandarum industria rationum, quae quidem duo reliqua sunt ad indicium necessaria. Cùm ergo philosophus sapientis iustaeque uitae gaudia ambitiosae libidinosęque uitae anteponat oblectamentis, iure ex ipsius iudicis ueri sententia uitam uirtute rectam uitae uitio dissolutae antefer re debemus. Tertium denique caput inde potissimum exorditur, quod in solo sapiente iustoque uiro uoluptas uera reperiri potest.","prev":{"citation":"Opera omnia 1426.1-4","label":"1426.1 to 1426.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1426.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1426.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1427.1-4","label":"1427.1 to 1427.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}