{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1427.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1427.1-4","ref":"1427.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"In caeteris autem uoluptatem falsam & umbratilem esse constat. Quod quidem ita probatur, uoluptas ut plurimum uehementes repletionis quaedam sunt indigentiae. Atque ubi & quod impletur, & quod implet uerius perfectiusque est, impletionis modus purior atque efficacior: ubi uerior est uoluptas, & perfectior, & ingen tior. Cum igitur intellectus ueritasque intelligenda ueriorem perfectioremque naturam habeant, quam senius atque sensibile, ac ueritas interius penetret intellectum, quàm sensibile sensum, & sine mixtione doloris accedat, sequitur uoluptatem intelligentiae ueriorem esse atque perfectiorem. Inter haec casu quodam nescio quid interserit Mathematicum, cuius declarationem ex commentarijs in Timaeum accipies opportunius. Attende deinceps ad illam animae naturae figuram. In qua sub multiplicis, bestiae nomine intellige concupiscendi naturam: sub figuram leonis, irascendi uigorem: sub forma hominis rationem. Et uide quàm expresse depingat ambitiosi, iniusti, libidinosi hominis uitam, imò miseram seruitutem. Item ibidem accipe formulam, qua possis transitum animarum in bestias ita interpretari, ut in bestiarum affectus & habitus potius, quàm in corpora migrare dicantur. Praeterea memento, quemadmodum in corpore perspicacia sensus, sanitas, rubor, pulchritudo, non opinione, sed natura sunt bona, eorumque contraria mala similiter: sic in anima prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam naturaliter esse bona, naturaliter quoque horum contraria mala. Denique accipe toti us uitae formam, per quam ita corporea cuncta disponas, ut animi temperantiae consonent. Atque eatenus eligas singula, quatenus conferant ad animi sanitatem: & contra quae hanc impediunt, procul effugias, habites semper mentis arcem, atque ab ea nullis aut illecebris, aut minus te praecipitari permittas. Cum uerò & teipsum, & alios ita formare uolueris, suspice perspicuum reipublicae huius exemplar in coelo: in coelo inquam, id est, ordine coelestium motionum, atque altius in mente diuina: ut inde tandem ad ipsius imaginem. eipsum primò, deinde familiam, tertiò ciuitatem iustè feliciterque componas. In decimum dialogum de iusto, Epitome. Actenus Socrates diligentissimus humani generis paedagogus ad legalem iustitiam, id est, uniuersam uirtutem per ipsam iustitiae pulchritudinem genus hominum prouocauit, ab iniustitia uerò per iustitiae turpitudinem similiter reuocauit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1426.5-7","label":"1426.5 to 1426.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1426.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1426.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1427.5-8","label":"1427.5 to 1427.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}