{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1428.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1428.1-4","ref":"1428.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Et quoniam dicit ab Homero neque diuina, neque humana doceri, intellige laudes in Philebo à Platone tributas Homero, non ex Platonis sententia, sed ex com muni opinione deductas. Probat autem imitandi peritiam esse, ut narrauimus, ualde periculosam, praeterea seruilem atque utilissimam. Siquidem imitatores, neque res ipsas intelligunt, neque faciunt, sed apparentes sensibus rerum formas sequuti, uulgaresque de his opiniones aucupati, & imagines quasdam referunt, & sensibus perturbationibusque obsequuntur, nul la rationis habita ratione. Quantum uerò poëtas improbat ubi perturbant, tantum probat, si ad uirtutem & pietatem per honestas heroum laudes diuinosque hymnos hortentur. Verùm ut quàm uilis sit omnis imitatio exprimat, artium genus in tres diuidit species, utentem, fabricantem, imitantem. Et utentem quidem Lyra, id est, Musicam, ait superare artem Lyrae fabricatricem, quoniam certo sibi praescripto fine, formam illi proponit operis fabricandi. Fabricantem uerò superare pictorem, Lyram coloribus imitantem. Qualem iudicat & poetam, sic ad aures rerum imagines, sicut pictor ad oculos, referentem. Sed inter haec Theologica quaedam de ideis mysteria inseruntur, quae quoniam in Theologia latius aperuimus, raptim in praesentia perstringemus. Ascende age Platonice contemplator ab ijs for mis, quas in mundi materia sentis, ad naturam formarum eiusmodi genitricem. Quam & si non sentis, cogita tamen infusam mundi materiae, ceu uitalem spiritum, & plenum seminum, & per semina artificiosè singula disponentem. Naturam hanc in mundo talem esse scito, qualem in te scis esse potentiam uegetalem. Ergo quemadmodum in te uegetali naturae intelligis pręesse sentiendi uirtutem: ita & in mundo naturam similem, sed communissimam, in fontem redige sentiendi, quasi similem, sed communissimam. Deinde & in te sensum in rationem, rationem in intellectum, & in mundo similiter sentiendi genus in rationalem naturam, atque hanc in genus intellectuale reducas. Praeterea cum percipias in te ipso intellectum, id quod intelligibi le est appetere, quasi perfectius, ab eoque formari uelut potentiore, praeponè tàm in mundo, quàm in te naturam intelligibilem intellectuali naturae. Intelligibile uerò idem omninon atque ipsum ens appella. Huic denique quod & intelligibile, & ens appellasti, ipsum prę pone bonum. Nam & tu bene sis esse cupis, & intelligibile gratia ipsius boni desideras.","prev":{"citation":"Opera omnia 1427.5-8","label":"1427.5 to 1427.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1428.5-8","label":"1428.5 to 1428.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}