{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1428.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1428.5-8","ref":"1428.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Postquam huc ascenderis, percipies uniuersum sacro quodam septenario designatum, ab infimaque materia surgens per sensibiles qualitates, per naturam, per sensum, rationem intellectum, intelligibile, ad ipsum bonum. Praeterea spiritum bonum cuncta sub senario numero quasi die sexto perfecisse, & in gradu septimo, uelut septimo die, id est, in seipso conquie uisse. Aliorum namque omnium finis est ipsum bonum. Boni igitur nullus extra se finis, uel potest esse, uel fingi. Si bonum quo perficiantur appetunt omnia, conclude à bono effici omnia. Item si intrinseca propriaque uirtute omnia facit, intellige ipsum uniuersum in seipso complecti. At quoniam prima ideoque simplicissima natura est, idcirco formas in eo omnium, formam ipsius unam esse memento, quam Plato boni ipsius uocat ideam, in qua dixit Timaeus Deum mundi opificem cum creauisset mundum requieuisse, dicens mundi opificem in circum spectum suum se recepisse. Proinde ipsa idea boni: ideas, id est, speciales omnium formas, spe cie duntaxat inter se distinctas, in natura intelligibili generat, qua ens uniuersum modo quodam intelligibili comprehenditur, intelligentia quoque omnis mira quadam super intelligentiam ratione. In hanc naturam intelligibilem omnes suscipiunt intellectus, ab eaque susci piunt stabiles formulas idearum. Suscipiunt & rationes animae, unde & formulas licet quodammodo mobiles acceperunt. Post has rationalium formulas animarum, uirtutem quoque sensualem, idearum descendunt imagines. Deinceps in uegetalem quoque naturam semi na, perque qualitates denique in materiam. Quando igitur Plato inquit, Deum ideas facere in natura, intellige in natura mundoque intelligibili angelicarum capite mentium. Quod autem lectum dixit & mensam, exempli gratia dictum sit, ut per haec artificia intelligas naturalia, id est, per lectum & mensam, eum qui his utitur hominem. Praeterea exemplum in arte propositae quaestioni accommodatius uidebatur. Fortè uerò & formas regulis artium necessarias ab ideis abesse non putat. Neque mirum uideri debet hominem artium formas habere diuinitus, quum imaginationes artium bestijs quoque non desint.","prev":{"citation":"Opera omnia 1428.1-4","label":"1428.1 to 1428.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1429.1-4","label":"1429.1 to 1429.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1429.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1429.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}