{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1429.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1429.1-4","ref":"1429.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1429.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1429.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1429.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Ac si eiusmodi formae diuinitus in anima fiant, idcirco dicentur fieri in natura, quia naturali ter inserantur. Quod si quis ad artificia quaedam uideatur ineptior, dicent eum Platoni ci, uel per uaria distractum fuisse, uel se totum ad opposita conuertisse. Nota Platonis uerba dicentis, Deum non intelligere solum, sed & uelle, significantisque Deum intra se intelligendo concipere, & extra se fabricare uolendo. Nota rursus Deum naturalis uni us speciei unam tantum specie expressisse ideam, in ipso intelligibili mundo, puta speciei humanae idealem humanitatem unam: si enim in materia ulli innumerabilis mobilisque uarietas est, in singulis hominibus unio quaedam communis naturae seruatur, multò magis in simplici stabilique natura, pro una specie naturali idea unica sufficit. Imò uerò diuersa haec & instabilia unam in se naturae communionem non aliunde habere possunt, quam ab ipsius sublimis unitate naturae. Rursus si ponantur humanitates duae, certè qua ratione utraque humanitas est, inter se differunt, imò sunt unum. Ergo si differant, profectò per additamenta quaedam utrisque subiuncta, inuicem discrepabunt. Itaque neutra erit absoluta humanitas ipsa, sed humanitas quędam atque talis, & humanum quiddam potius, quàm humanitas. Et utrunque tanquam eiusdem humanitatis particeps, humanum similiter appellabitur: atque praerer haec erit humanitas in seipsa, prius una, quàm à subiectis plurib. capiatur. Meritò Deus cùm sit simpliciter causa, non est dicendus autor quidam hominis, uel equi cuiusdam, sed autor hominis atque equi. Ideò unam absolutam pro qualibet rerum specie procreauit ideam. At quando apud nos hic homo generat illum, haud quaquam homo hic hominis simpliciter dicendus est author, sed quidam hominis cuiusdam autor. Neque enim solus homo causa est, sed est in causa, in numero uidelicet causarum, neque totum facit: non enim materiam primam, aut animam, neque ipsi homini dat prin cipium: ante hunc enim passim erat homo, & sine huius opera fit ubique, fietque homo. Vbi uerò Plato dicit Deum ideam unam praegenuisse, quia uidelicet, uer nolebat plures fo re, uel aliqua necessitas inerat non fore plures, intellige in Deo ita necessitatem cum uolumtate conuerti, ideo ut necessarium sit ita esse, quia Deus uult ita esse.","prev":{"citation":"Opera omnia 1428.5-8","label":"1428.5 to 1428.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1428.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1429.5-8","label":"1429.5 to 1429.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1429.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1429.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}