{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1430.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1430.1-4","ref":"1430.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1430.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1430.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1430.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Alioquin iustitia ipsa, quae excellentissimum iudicatur bonum, iustis hominibus foret mala obamores iustitiae continuè laborantibus, saepeque affectis iniuria, neque iniuriam ulciscentibus, adde, & bona praesentia aeternorum desiderio contemnentibus, neque praemium apud homines iustitiae, imò uero, pro iustitia iniustum saepe supplicium reportantibus. Quanobrem ne bonum noceat, & iustitia careat praemio, & Deus, uel minus prouideat, uel pro meritis non rependat, iudicandum est fore animos immortales. Praesertim ut tam iniusti, qui uiuentes poenas iniustitiae non dederunt, saltem defuncti persoluant, quàm iusti inter mortales omnino spreti, apud superos coronentur. Hinc nobile tradit praeceptum: Animus immortalis non debet pro breui hoc, sed pro uniuerso tempore esse sollicitus. Immortalitatem animae. Plato in Phaedro, & Phędone, alibique ostendit. Eiusmodique ratione esse certas demonstrationes ostendit in libro de Scientia, dicens uerba eorum, qui contraria sentiunt, examinanti ridicula tandem euadere. Item in Gorgia, affirmans mysteria haec, Adamantinis rationibus esse probata. Praeterea in hoc decimo, ubi post argumentationem subdit, tum per talem argumentationem, tum per alias multas cogi nos ad id confitendum. Arbitror equidem in Platonis uerbis, uim quandam latere mirabilem à paucissimis intellectam, ut non mirum sit, si per argumentationes Platonicas, alij quidem demonstratum id existiment, alij uerò nondum demonstratum. Demostheni cersè auditori Platonis tanta efficacia per uiuam uocem persuasum fuit, ut dixe rit: malle se honeste mori, quàm turpiter uiuere, postquam Platonem atque Xenocratem de animorum immortalitate cisserentes audiuerat. Eandem quoque in scriptis Platonicis uim percepit Cleombrotus, & apud Cyrenem multi Egesiae auoitores, qui sese è corporis carcere ob desiderium alterius uitae liberauerunt. Eandem Platonicus percepit Boetius Philosophia teste concedens, hoc sibi certis rationibus demonstratum. Eandem Aurelius Augustinus persensisse uidetur, ubi ait, hac de re se nunquam dubitasse. Confirmantur haec ab Auicenna, rationes quasdam ad haec demonstrationes esse dicente. Neque solum demonstrari posse Plato hic inquit, sed etiam facilè demonstrari, apud illos ut arbitror, qui cum ipsi purgatam segregatamque à corpore mentem habeant, meritò non diffidunt, posse quandoque animam segregatam à corpore uiuere. Quandoquidem experiuntur ipsi mentem suam seiunciam à sensibus uiuere melius, quam coniunctam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1429.9","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1429.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1429.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1430.5-7","label":"1430.5 to 1430.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1430.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1430.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}