{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1432","citation":"Ficino, Opera omnia 1432","ref":"1432","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1432","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1432.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Quaeritur deinde cur gra dus decem. Quid si Plato Mosaicum decalogum est imitatus? cumque arbitratus sit eum quodammodo contra praecepta diuinae legis decem agere, qui aliquod ex decem omnino neglexerit, iurè decies iudicat cruciandum? Proinde denarius numerus dicitur uni uersus. Omnes enim numeros, uel infrà se implicat, uel per se suosque explicabit replicam do. Vniuersus autem numerus, opportunè animis purgandis accommodatur, ut per hunc significetur, uniuersam corporis labem deponendam esse prius, quàm ad uniuersi peruenias principem, penes quem nihil potest esse corporeum. Quaeritur post haec, cur praeter gradus poenarum decem, annos centum affligantur iniusti. Respondeo, qua si ad centum usque uixissent annos, quo termino uita hominum, quodammodo designatur, continuè peccauissent. Attribuitur autem, cuilibet decem graduum numerus centenarius, unde numerus conficitur millenarius. Hinc illud: Centum errant annos. Item & illud: Mille rotam uoluere per annos. Praeterea centum pro uno accipietis. Nam his Plato numeris, non solum in supplicio, sed etiam in quibusdam pręmijs utitur. Profectò si denarius in se ducaturmultiplicando decies decem, ex eo nascitur centenarius. Dein de si reducatur in semetipsum, computando decies decem decies, millenarius procreatur. Itaque & denarius uniuersus est numerus, & centenarius, millenariusque niuersales sunt numeri. Item si ab uno procedas in decem, numerus nascitur linea. Si à decem in centum, superficialis fit numerus. Si à decem in mille, fit solidus. Vt ergo allego ricè exponamus, iniusti hominis anima, à se ipsa discessit in corpus, labeque est infecta corporea. Hanc utique labem per denarium, qui uniuersus est numerus, expurgatura est uniuersam. Quod uerò denarium oporteat in se duci centenarium procreando, signifi","prev":{"citation":"Opera omnia 1411.6-2-9","label":"1411.6 to 1411.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1411.6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1411.6-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1432-2","label":"1432","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1432-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1432-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}