{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1432-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1432-2","ref":"1432-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1432-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1432-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1432-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"cat animam à corpore ad se perrationem emergere oportere. Deinde quòd opus sit denarium in seipsum reducere millenarium generando, allegoricè docet animam non solum erga se uerti debere perrationem; sed per intelligentiam quoque in se conuerti, atque in unitatem reduci propriam, qua denique possit Deo frui summa omnium uni tate. Linearis autem numerus & superficialis & solidus, mysticè docent ad mentem purificandam, non solum extrinsecam operum, uerborum, cogitationum superficiem, sed etiam profundissima, quaeque penetralia diligentissime perquirenda. Post limbum & purgatorium descendit ad inferos. Sed Platonicos uelle scito, non solum in purgatorio temporales esse poenas, uerumetiam in coelesti quadam regione temporalia gaudia, ut utrinque par pari respondeat. Sic enim distinguunt. Aut sensus in uita omnino paruit rationi, aut omnino ratio sensui, aut semper inuicem pugnauerunt: atque in ea pugna, uel sensus plurimum, uel ratio superabat. Animae igitur in quibus sensus rationi per habitum confirmatum prorsus obtemperauit, sempiternum praeminum conse quuntur. Contrà uerò affectae, sempiternis supplicijs condemnantur. Mediae uerò, si su perauit ratio ad temporalia praemia, sin uerò sensus, ad temporalia supplicia transferuntur. Quibus uerò nullum consultandi datum est tempus. Limbus apud Platonicos seruatur eligendi locus, hic sub prati nomine designatus. Et si prata interdum Platonici, coelestia praesertim suprema nominant, hic tamen prata aeream significant regionem. Quo enim pacto, hîc per prata significaret sublime coelum, cùm dicat ad haec, animas à coelis alias descendere, alias è terrae uisceribus subitò peruenire? Sint ergo eiusmodi prata sublimes quaedam aeris plagae, contiguę sublimibus illis terrę plagis, quas in Phędone describit in paradisi terreni formam, foelices sub uere perpetuo habere cultores. Ibidem campos quoque ponunt Elysios, terrenos inquam. Nam coelestes Elysios coelum habet octauum. Hinc illud. Astra tenent coelestè solum, formaeque deorum. Mitto in praesentia Proclum & Plotinum, qui ubi Plato sempiternum dicit, exponunt uni uersum anni amplissimi tempus, quo singulorum temporum curricula peraguntur. Por phyrium quadam ex parte in hoc, & lamblichum magis probi, ut hinc intelligantur aeterna. Tibi enim Plato insanabilem dicit animum, & talem qui purgari possit nunquam, satis in dicat aeterna supplicia, atque uicissim gaudia infinita. Quo uero pacto alij quidam haec exponant, memoria dignum esse non sensui.","prev":{"citation":"Opera omnia 1432","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1432"},"next":{"citation":"Opera omnia 1433.1-4","label":"1433.1 to 1433.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1433.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1433.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}