{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1435.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1435.5-8","ref":"1435.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1435.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1435.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1435.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Talia enim ad sublimem Dei prouidentiam coelesti fato superiorem meritò quodam ordi ne reducuntur. Similiter in Politico scribitur, mundanas alias à fato, alias à prouidentia regi: non quia intermissa quadam uicissitudine temporum fiat eiusmodi commutatio: sed quia quotidie quaedam sub fato fiant, quaedam per prouidentiae leges super fata lem seriem disponantur. Accedit ad hęc, quòd animae nostrae, aliàs in prouidentia sunt omnino, aliàs prorsus in fato, aliàs in utroque simul. Cum enim expedita tantum mente contemplarrice uiuunt, in prouidentia solum, penitusque bibere uiuunt. Cum uerò in uegetali parte, ad corpus hoc inclinatio inualescit, atque ad imaginationem, usque talis inclinatio propagatur, ad fatum iam declinantes, pariter à libertate degenerant. At dum composito corpori coniunguntur, iam in ipsum corporis sui fatum sese mergunt, minusque admodum pristinae retinent libertatis. Denique postquam affectus corporeos in habitum contraxerunt, fato iam funditus obruuntur, omni libertate priuatae. Quaeritur quam ob causam, hic animae naturali quodam instinctu ad Lachesin uideantur accedere. Profectò in generali natura, corporeae machinae omnium sunt semina specierum, certis non solum formis & modis, sed temporibus quoque pullulatura. Quinetiam in propria qualibet, & cuius libet speciei natura similis quidam est seminalis ordo, sed ad speciem propriam pertinens propagandam, atque seruandam. Similis & in quolibet sub specie indiuiduo fomes procliuitasque ad singula modis temporibusque proprijs producenda. Tres hae naturae deinceps ita dispositae sunt, ut indiuidualis sequatur specialem, specialis simul & generalem, adeò ut plurimum, quod ex unius natura est, pariter ex alijs, & particularis natura cum uniuersa consentiat. Eadem fermè ratione se habet fatum, id est praefiguratio quaedam rerum explicandarum, tum in ipsa mundi anima, tum in duodecim sphęrarum, & siderum animabus, tum etiam in animabus iam, quasi parti cularibus: quarum in numero sunt humanae. In uegetali ergo uirtute animae nostrę pre prium quoddam inest fatum, & inuoluta series futurorum, consentiens in forma modo que, & tempore unà cum fatis coelestium animarum, animaeque mundanae.","prev":{"citation":"Opera omnia 1435.1-4","label":"1435.1 to 1435.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1435.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1435.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1436.1-3","label":"1436.1 to 1436.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1436.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1436.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}