{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1436.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1436.1-3","ref":"1436.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1436.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1436.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1436.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Quemadmo dum igitur plantae cuius libet germen proprijs quibusdam figuris, & suo tempore pullulans, spontè uidetur unà, cum uniuersali temporis uerni, natura ad idem prouocante conuertere: sic, & animae suapte natura, suoque fato opportunè proprias quasdam tunc promunt uitas, quando ad easdem similiter uniuersale conuocat fatum, ita ut animarum cho rus suis quibusdam saltandi figuris, uariorumque simul diuersitate saltantium, fatalem imitetur cantum atque sonum. Cantum quidem intelligi malim, in coelestibus animabus, in sphaeris uerò sonum, in nobis denique saltum. Tali quodam instinctu ad Lachesim animae, in auspicijs uitae perueniunt, ad sortes suas per sortes Lachesis confirmandas. Confirmantur igiturper prophetam quendam. Propheta hic duo quaedam significat, tum uniuersalem, primumque prouidentiae influxum in animam, tum opportunitatem, sub qua eiusmodi fit concursus, ut animae ad id ferantur, quo, & fatum perfert uniuersale. Quod ergo dicit Prophetam disponere in ordinem animas, sortesque à Lachesi in eas transferre: significat haec omnia confirmari, tum per prouidentiae diuinae fauorem, tum per concursus illius opportunitatem. Neque ab re dictum est, Parcas uniuersum quidem manibus gubernare, sortes uerò animarum è genibus Lachesis accipi. Nam cum uniuersi gubernatio sortes praestantior sit, quam dispositio animarum, meritò illa quidem mani bus, haec autem genibus perfici iudicatur. Sedere autem in tribunali, authoritatem exprimit & iudicium. Inter sortes uerò uitarum atque exempla, talis quaedam uidetur esse distinctio, quod sortes quidem ad uires pertinent uegetales, exempla uerò ad imagi nationes, superiores quidem uegetali potentia, sed propinquas. Nempe cum primum in hac potentia talia quaedam futurae uitae, semina prae caeteris inualescunt, simul in ima ginationem quoque uitae similis, figurae, & machinamenta consurgunt, affectusque seruescunt: perinde ut apud nos sanguineam corpus affectionem hilaris imaginatio sequitur, cholericam iracunda, melancholicam uerò tristis, foecundam luxuriosa. Hactenus fatalis procedit necessitas. At enim ratio imaginatione superior, cuius est ratiocinatio, consilium & electio, ideoque motus ad utrunque liber, percipiens imaginationis figuras atque effectus, potest eiusmodi uitę descriptionem probare pariter atque reprobare.","prev":{"citation":"Opera omnia 1435.5-8","label":"1435.5 to 1435.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1435.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1435.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1436.4-7","label":"1436.4 to 1436.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1436.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1436.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}