{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1437.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1437.5-7","ref":"1437.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1437.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1437.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1437.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Et quia ob diligentem mortalium curam negliguntur aeterna, unde & obliuio nascitur, & iactura, & reminiscentiae difficultas, inquit animas in campo Letheo ad flumen Amelitam, id est negligentiae fundum usque descendere, ibiqus sub nocte recumbere, id est, sub diuini luminis priuatione proster ni. Verum qui significat Amelitae aquam nullo unquam uase contineri posse? Poetica haec quidem metaphora est, significans inferiorem materiam, quae flumen dicitur, fluitare. per formas iugiter atque fluctuare. Item obliuionis uitium, quod est retinere nihil, sed statim effundere. Adde quod nullum extrinsecum sustentaculum seruat animam propria negligentia pereuntem. Quod praeter ea necesse sit, ex obliuionis fluuio bibere patet, quoniam ita fieri ex natura propria, & communi fato, & prouidentia est institutum. Bibere autem, aut plus aquae, aut minus, ex affectu ad corpus prouenit magis minusue procliue: idemque maioris, minorisue obliuionis est causa, siue potius maioris, aut minoris ad reminiscentiam facultatis. Has utique passiones quodammodo experitur anima in corpore quodam ex aere crassiori composito in superiori campo, antequam terrenae matris utero concludatur. A coelestibus enim corporibus ad terrena, non solum per elementum, sed per corpus aereum sit descensus. Subiungit animas in hoc aereo corpore ad mediam usque noctem dormire, ostendens mox subterreno corpore non dimidiam iam, sed integram ignorantiae noctem fore. Somnus testatur, & rationis impedimentum & iudicij falsitatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1437.1-4","label":"1437.1 to 1437.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1437.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1437.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1438","label":"1438","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1438"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}