{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1438","citation":"Ficino, Opera omnia 1438","ref":"1438","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1438","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1438.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Postremò animas, inquit, foetui terreno insinuari sub tonitru quodam atque terraemotu, duabus ut puto de causis: tum indicans infoelicibus auDDd spicijs hunc carcerem ingredi, tum ostendens tam coelestem, quàm terrenum motum, & quidem uehementem, ad diuinam animam, tam tetro carcere coercendam concurrere oportere. Prosilire uerò, ad generationem animas stellarum instar, ultra figuram poeticam subinsinuat, animas stellares esse quodammodo, & ad stellas denique redituras. Quod autem Plato de migratione animarum in corpora bestiarum, tam ridiculam affert fabellam, ab anicularum fabulis, nihilo discrepantem, profectò nos admonet, totum allego ricè exponendum, uidelicet rationales animas, non in uitam bruti, sed brutam, id est, quodammodo bruto similem, uicissimque demigrare. Quod quidem omnibus pene Platoni cis excepto Plotino maximè placuit. Idemque Origenes in libris contra Celsum conf mare uidetur. Tu uerò negligas morale praeceptum, electionis rectae peritiam cunctis bus & artibus praeponendam. Praeterea tam multa de sphaerarum pulchritudine atque po tentia hic adducta fuisse, ut cogitemus iustitiam, & praemium in coelo ingens consequuturam, & ad optimam uiuendi electionem magnopere conducturam. Verum dicis iam magnanime Laurenti, te hic à Marsilio Ficino commentarium accepisse potius quàm argumentum. Esto sanè, operaeprecium fuisse arbitror, atque fore, si argumentum quidem promiserim, commentarium uerò praestiterim.","prev":{"citation":"Opera omnia 1437.5-7","label":"1437.5 to 1437.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1437.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1437.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1438.1-6","label":"1438.1 to 1438.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1438.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1438.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}