{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1439.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1439.5-8","ref":"1439.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Casus Phaethontis. Diluuia. Incendia. Mineruae descriptio. Cap. TIeiterum te admoneo, ut memineris nouem annorum millia ab Eudoxo millia mensium computari. Item Phaethontem Solis filium fulminatum exusisse terram, significare apud quosdam uastam cometam natura solarem tandem dissolutam intolerabiles aestus concitauisse. Forè etiam incen dia, quae narrat Moyses missa diuinitus. Vbi uerò ad diluuia peruenit, memento ignem quidem omnium efficacissimum esse: aquam uerò efficaciorem esse terra, & patibilem minus aere. Item ignem diui dere potenter atque penetrare: aquam undique ualde percutere. Ideo per duo haec elementa uastiores calamitates accidere. Adde & finalem causam: quia uidelicet per exitium factum ab his duobus, sequitur majus bonum, id est, foecundior rerum regeneratio, quàm per aëris pestes terraeque hiatus Ideo prouidentiam ad amplissimum exitium his duobus praecipue uti. Cui sic rotae coelestes inde rectè obtemperantaut quibus temporum interuallis exitium, imò reformationem fore Deus insti tuit, ijsdem planetae omnes ad astra, uel ignea, uel aquea stellis quoque fixis ad idem conducentibus ritè concurrat. Memineris praeterea Neptunum quidem prouidentiam naturaralem. Palladem uerò prouidentiam intellectualem significare, atque hanc ipsam Palladem à Platonicis describi, diui nitatem sapienter simul atque potenter tùm coelestia exornantem, rum quae sub coelo fiunt aedificam tem: inter astra Arieti praecipuè praesidentem: & aequinoctialis circuli ducem: ubi potissimum uige re putant motricem uniuersi uirtutem. Mandabis memoriae aureum epigramma: quod Proculus in Aegyptiorum historijs legit Mineruae templis inscriprum. Ego sum quae sunt, quae erunt, & quae fuerunt. Velum meum reuelauit nemo. Quem ego fructum peperi sol est natus. Praecepta de uotis & praecibus electissima, VI. YBi uerò Plato ad Deum peruenit supliciter adorandum: audi Prophyrium diuinas suppli cationes ita probantem. Cum Deus nobis prouideat, ac res nostrae possint aliter se habere cer te pro rerum nostrarum usu utiliter adoramus: uidelicet si boni simus. sic enim utpote similes facti Deo prius coniungemur. In qua quidem coniunctione adorationis uis tota consistit. Nem pe cum Dei filij simus: sed ab eo quasi in exilio & carcere segregati: suppliciter adorare decet, quo hinc liberati reuertamur ad patrem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1439.1-4","label":"1439.1 to 1439.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1439.9-10","label":"1439.9 to 1439.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}