{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1440.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1440.1-5","ref":"1440.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1440.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1440.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1440.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Vbique enim diuina ui get unitas: per quam res quaeque consistunt, ac perpetuo quodam intimoque circulo ad Deum ipsum à quo, & in quo sunt mirabiliter reuoluuntur. alioquin in nihilum repentè proruerent. Ab unicate diuina omnia prodeunt: prodeuntiaque unitatem quandam ipsis impressam retinent diuinę unitatis imaginem: qua reuocantur in illam, & reuocata perficiuntur. Haec ipsa animas rapit ad uota, quibus unio cum Deo nobis penitus imploratur. Quod si natura ex Deo manans quasdam rebus quibusdam conuenientes cum superis proprietates inseruit, per quas quodammodo ad superos sese uertant, ceu ad Solem Solaria, ad Lunam uerò Lunaria: multò magis animarum pater rapien tes ad se uires eis impressit: Quae quidem in primis in diuina quadam unitate intellectu superiore, nec non ipsa intellectuali reflexione sitae uidentur. Ipsam uerò nostram in Deum restitutionem adoratio supplex hinc orta absolutè consummat: diuinam in nos beneficentiam naturali trahens congruitate, compulans adoratores cum adorato, coaptans superiorem intelligentiae uouentium pre ces: mouens uoluntatem eorum qui bona in se omnia complectuntur, ad bona nobis ad uorum impartienda, diuinae persuasionis effectrix. nostra omnia insuperiorum stabiliens firmitate. Ad uoti uerò profectionem quinque praecipua pertinent Primum quidem est notio quaedam eius quod adorandum est, & qua ratione colendum Secundum uerò assimulatio quaedam uitae nostrę ad diuinam uitam, puri tate, castitate, sanctimonia, disciplina, ordine proficiscens, diuinamque captans beneuolentiam, & ani mas diuinę largitioni subijciens. Tertium est contactus aliquis: per quem essentiam diuinam fermè iam attingimus: & in ipsam summitate quadam animę uergimus Quartum ingressio quaedam in luminis diuini uestibulum. Quintum denique unio, unitatem animae propriam diuinae unitati insi nuans penitus & connectens, unamque iam actionem eandem animae Deisque conflans: adeò ut nec ultra nostri iuris, sed Dei simus, splendore obruti & circunfusi diuino. Huius autem adorationis quae absque intermissione agenda est, supremus est finis, ut uidelicet conuersionem animae cum ipsa permansione coniungat: & quicquid à diuina unitate processit, rursus idem firmiter restituat unitati: lumenque nostrum superno lumine circumfundat. Sola igitur adoratio recta animas beatae reddit pa triae. Sola sanctimonia est plena uirtus. Solus uirbonus, ut Plato scribit in legibus, Deum decenter feliciterque precatur, Sola cum superis consuetudo beatos facit. Ab hac flagitiosi omnino sunt alieni: & tanquam profani à uotis, & sacrificijs segregandi.","prev":{"citation":"Opera omnia 1439.9-10","label":"1439.9 to 1439.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1440.6-7","label":"1440.6 to 1440.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1440.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1440.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}