{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1441-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1441-2","ref":"1441-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1441-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1441-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1441-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Cap. VIII. VNiuersum hoc à summo Deo habere omnia, & actionem, & uirturem pariter, & essentiam Pla tonici omnes absque controuersia confitentur. Id enim à Plarone ex omnibus eius libris accipiunt. Audiunt & idem in epistolis confirmantem. Vbi profectò ingenti cum mysterio tertios effectus in causam tertiam secundos rerulit in secundam: cunctos uerò in unam omnium cau sam. Neque dixit primos effectus in primam causam reducendos: ne pronuntiando duntaxat primos, suspicaremur eos solos à Deo pendere, neue Deum nominando causam primam, suspicaremur ipsum, & cum caeteris causis in quodam genere conuenire, & cum effectibus in quadam dominatio nis proprietate congruere. Itaque cuncta ab ipso procedere simul ostendit: & ipsum interea ab omni procedentium communio esse penitus absolutum. Idque ob absolutam simplicitatem nominat ipsum unum: ob exuberantem uerò beneficentiam per quam, & tanquam principium producendo efficit omnia; & tanquam finis eadem perficit reducendo, nominat ipsum bonum. Putat autem quaecunque fiunt, magis ab ipso, quàm à caeteris causis dependere. Siquidem ipsum in quouis opere, & pri us agit, & diurius, & uehementius quàm reliquae causae: & reliquae quiequid sunt, eo faciente sunt: & quicquid agunt, eo ducente agunt. Vt autem offenderet singula ab ipso magis, quàm ab alijs causis emanare, ter replicauit ipsum omnium esse principium. Inquit enim. Circa omnium regem om nia. Item eius gratia omnia. Rursus ipse omnia causa, ut intelligeremus, & cuncta maximè inde oriri: & Deum esse cunctorum effectoneum, & exemplar, & finem. Proinde unum ipsum, atque bonum esse super essentiam omnem & intellectum, atque esse causam utriusque. in sexto Reipub. atque in Parmenide, & Sophistreuidenter ostendit. Constat autem idem esse unum, atque bonum: ne si diuersa sint, duo cogantur esse principia summa. Principium profecto, & simplicissimum esse debet & optimum. Nihil autem, uel unitare simplicius, uel melius bonirate. Neque etiam unitas melior bonitate, neque bonitas unitate simplicior. Vnum ergo sunt ambo summusque Deus. Idque totum super essentiam esse, atque mentem, satis in Theologia & alibi confirmabimus. De dependentia materiae ab ipso bono: Et de actione mentis, & animae in materiam: & de mundo intelligibili.","prev":{"citation":"Opera omnia 1441","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1441","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1441"},"next":{"citation":"Opera omnia 1441-3","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1441-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1441-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}