{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1442.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1442.1-4","ref":"1442.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1442.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1442.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1442.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Cap. X mundi, imago mundorum superiorum. Anet ergo Christiana & Mosaica ueritas. Ac interim, sicut pluribus placet interpretum, forsan fuerit hęc, uel Platonis opinio, uel Pythagorę: intelligibilem mundum inter uisibilem AItque ipsum bonum esse medium, imaginem quidem boni exemplar uerò corporei mundi: ita à bono pendentem, sicut lumen extra Solem à luce intra Solem. Praeterea producentem ex se pro ximè mundi animam sicut & lumen fundit ex se splendorem: perque animam singula quotidie generantem, sicut splendor per calorem corporea gignit. Quemadmodum igitur sex hi gratus ordine disponuntur: Primo quidem ipsa Solis substantia, deinde lux substantialis & intima: Tertio lumen inde manans: Quarto splendor resultans ex lumine: Quinto calor splendore succensus: Sexto generatio caloris flagrantia coalescens: ita sex alij digerantur. Primo quidem unitas, deinde bonitas: neque tamen re ipsa duo haec, sed ratione quodammodo distinguantur, eadem nanque diuinitas: & quia omnia supereminec unitas, et quia per omnia rursus exuberat, bonitas appellatur. Hanc utique exu berandi uirtutem Plato in sexto de Repub. ideam appellat boni. In Epistolis uerò bonorum, boni quidem, id est, suijpsius, bonorum quoque quae ab ipsa proficiscuntur. Tertio in gradu ponatur diuina quaedam mens, quasi lumen de luce manans, multiformesque, ut ita loquar, ideas in se concipi ens duplici quodam supernae lucis, ideaeque unius diuinae fomento: non aliter, quàm lumine mul ti iam radij ex uno lucis, radio deriuantur. Non solum uerò in hac mente rerum comprehenduntur ideae quasi fonte: sed & ad hanc multi mentium reducuntur exercitus quasi ducem: ab eadem nidelicet diuina, luce à qua, & ipsa aequè prosilientes. Totum uerò id genus mundus superior nomi natur: sed quantum ad mentes spectat sequentes, intellectualis mundus: quantum uerò ad ducem, intelligibilis. Sed ipsa quoque mens dux mentium, partim quidem intellectus, partim intelligibile nominatur. Intellectus quidem, quà rationibus rerum discernendis incumbit. Intelligibile uerò, quà rationes eiusmodi in suis continentur ideis. Idea denique boni non modo super intellectum sed etiam super intelligibile regnat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1441-3","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1441-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1441-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1442.5-6","label":"1442.5 to 1442.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1442.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1442.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}