{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1444","citation":"Ficino, Opera omnia 1444","ref":"1444","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1444","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1444","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1444.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Nihil iterum uiolentum, ubi idem est uicisam ne cessitas & uoluntas. Vt autem id aperiret, non minus replicauit in fabricando mundo uoluntatis diuinae, quàm intelligentiae nomen. Atque addidit ipsam uoluntatem boni esse summam causam, & certissimam causarum. Quam ex eo ostendit liberam esse, quod saepe ait Deum architecti more consultauisse: atque deliberauisse de opere construendo. quibus in uerbis non ambigente intelli gi Deum uult, sed libere eligentem. Proinde mundanum opus non semel tantum processisse inquit a Deo, sed procedere seruarique assidue. Quin etiam suprema mundi numina unà cum mundo ex se ipsis dissolubilia forte, nisi diuina uoluntate regantur. Satis ergo fuerit & id quidem, quàm maximum, talia de affirmante philosopho affirmasse, his enim concessis facile poteris Deum dicere quan do prouidente & libera efficit uoluntate mundum absque nouitate sui nouum composuisse. Ac si audieris non aliquando nouum, sed ab aeuo potius edidisse: poteris maiestatem simul suam seruare Deo, cuius uoluntate, & hac quidem libera, mundus non minus eget & pendet, si eget pendetque semper, quàm si quandoque processerit. Quoniam uero Plato saepe ait, eatenus de diuinis asseuerandum, quatenus diuinis oraculis comprobetur: & nos sacris literis potiùs, quàm coniecturis no stris assentire debemus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1443-2","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1443-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1443-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1444-2","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}