{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1444-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1444-3","ref":"1444-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"extra seipsum: ideoque sit necessario unicum. Sed de hoc ipso in Theologia diffusius. Cum au tem mundus hic in caeteris quoad fieri potuit mundum intellectumque diuinum referat: adeò ut qui formas in hac materia conspicit, quasi diuinum uultum contueatur in speculo: certè inlipsa etiam unitate omnium effectrice atque seruatrice repraesentat illum, ut architecti unius unum sit opus. Vnus igitur Derunius est mundus. Profecto si posset architectus humanus dominari materiae, postquam plura aedificia effecisset, quorum quodlibet in se sit unum, cuncta uno quodam tandem circumualleret: Deus autem potest omnino, cum sit materiae dominus. Neque somniare licet mundos plures quasi pilas, alios extra alios. Sic enim diuinum opus dissipatum foretatque inter mun dos spatia uacua forent. Probabilius existimabis, si quod orbes fingis per uacuum sparsos, tot ex cogites sphaeras potius intra sphaeras, ut quaelibet sphaera sit mundus in mundo: uniuersumque opus unum sit, atque inuicem ordinatum nihisque uel uacuum, uel ordinis unionisque expers reperiatur Sit autem figura mundi sphaerica, sic enim est maximè uniformis capax, indissipabilis, agilis: atque ita nec aliter potest moles in mole, & sine uacuo collocari, & sine offensione moueri, id est, si non quadrata quadratis, aut circulis, sed orbes orbibus inferantur. Denique praecipua mundanae huius sphaerae causa est: quod & orbicularis est diuini mundi natura: quae in seipsam intelligendo & amando reflectitur, Motionis uerò sphaericae ratio est tum figura ipsa, quae motum recipit: tum mum danae ipsius animae, quae mouet intima per intellectuales species reuolutio. Cur mundus diuidatur, uel in quinque, uel in sex plagas, & quomodo ei conueniat septenarius, & nunterus circularis: & quomodo distribuatur ad intelligibilis mundi similitu","prev":{"citation":"Opera omnia 1444-2","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1444-4","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}